Aufsatz 
De vi ac ratione antiquitatum Germanicarum adolescentibus literarum studiosis tradendarum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

rum studiosis tradi debent? tractandum sibi putavit ¹). Atque illo libello

vir summus, quo ego et propinquo fidissimo et per quattuor annos magistro alque duce benevolentissimo, ingeniosissimo, veri rectique studiosissimo

1) Cujus cognoscendi cum Paucissimis eorum, qui haec legent, fore copiam existimem, haud ingratum fecisse mihi videor, si hoc loco summam ejus breviter et, quantum fieri pot- est, ipsis scriptoris verbis enarravero. Antiquitates Romanorum et Graecorum optimo jure in scholis ait tradi, quum illi et primum inter vetustos populos teneant locum, eorumque praecepta et exempla sequentes ad hunc culturae, opulentiae et potentiae gradum omnes nationes hodie Europam incolentes pervenerint. Cognitione autem antiquitatum Romanorum et Graecorum neminem, qui quae literarum et artium monumenta nobis ab illis relicta sint recte intelligere cupiat, carere posse; idcirco jam pridem viros doctos ea, quae de populo- rum istorum veterum legibus institutionibusque civilihus et religiosis, de moribus eorum et vita domestica in historicis illorum temporum seriptis sparsa inveninntur diligenter collegisse librisque singularibus deseripsisse. Deinde ad Propositum transiturus non dubium cuiquam esse posse existimat, quin germanicae quoque antiquitates in scholis tradendae sint. Attamen non casdem germanicarum, quas romanarum ert graccarum auntiquitatum coguoscendarum esse rationes, cum monumenta literaria vetusta, ex quibus quidem antiquae eorum res cognosci pos- sint, ex populo germanico ipso profecta nulla fere conservata sint ab interitu; practerea, quae de Germanis Graeci et Romani memoriae tradiderint, si quae Caesari et Tacito debea- mus excipias, admodum pauca atque dubia esse; denique Germanos non, ut illos, humani- tate atque liberali doctrina fuisse politos, ut non omnia, quae ad religionem, statum civilem et mores eorum pertineant, per se ipsa momenti sint scituque digna; neque scripta reliquisse,

ad quue intelligenda et explicanda tali cognitione opus sit. Tum suas affert rationes, cur antiquitates germanicae in gymnasiis sint tradendae. Homines ceum simus, ait, nihil huma- num a nobis alienum putemus oportere; ergo antiquorum etiam minus cultorum hominum qualis fuerit vitae status et fortuna, qualis vivendi ratio, nohis cognoscendum, idque eo dili- gentius, cum apud eos genuina humana indoles et naturalis simplicitas nondum corrupta fuerit. Deinde Germanorum victorum et destructorum imperii romani tam eßregiam fuisse indolem tantamque virtutem atque humanitatem, ut Romani his barbaris, quos antea contempserint, etiam ipsi sorduerint et contemtui fuerint; residuos vero Romanos, in terris a Germanis occu- patis, ut socios atque amicos ab iis habitos esse. Tum uobis. qui a majoribus tam elaris or- tum trahamus, profecto ingenium hebes et animum obtusum esse confitendum fore, si id, quod Caesar et Tacitus, viri romani, ingenii et doctrinae laude inter populares clarissimi, a digni- tate gloriaque sua et factis et scriplis parta non alienum putaverint, Germanorum vivendi rationem, ingeunium, instituta, mores penitus cognoscere et accurate deseribere nos nihil pen- deremus; praesertim cum iis temporibus, Francogallorum imperio fortitudine Germanorum everso, similia illa majorum nostrorum facta bellica revocata essent, ut nihil antiquius habe- rent juvenes literarum humaniorum et imprimis historiae studiosi, quam ut quaererent, qualis faisset majorum naturalis indoles; qualis corporum atque animorum vigor, qualis status et