Aufsatz 
De vi ac ratione antiquitatum Germanicarum adolescentibus literarum studiosis tradendarum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1

6

Dermaneat, sed secundum leges aeternas ab illo supremo numine rerum na- turae ingenitas semper moveatur et nostrae quoque vitae navienla illo tra- halur ämne, qui labitur et labetur in omne volubilis aeuum;

certe nihil habere debet dubitationis, quin, eum res, quae disciplinae scho- lasticae continentur orbe, nequaquam eadem via tractandae sint, ratio quo- que de iis disputandi non semper eadem sit futura; sed iterum et saepius consideranda et ad cujusque aetatis literarum scientiae statnm revocanda sit et accommodanda. Quem enim rei scholasticae peritum negare putemus, omnem, quae quidem ratione suscipiatur, institutionem de lingua latina, graeca, germanica, de omnium gentium historia, de physiologia sen naturae ratione, de mathematicis, de rebus divinis, de philosophia, de orbe doctri- nae, quam Graeci yæðuᷣdον ττudetæy vocant, de literarum cognitione hodie longe aliam et esse et esse debere, atque abhine decem vel viginti fuerit

annos? Tum vero permulti, quo in numero sunt adolescentes, inveniuntur,

qui, rebus antiquis tantum non neglectis, novissima quaeque cireumspiciant

et quaerant, quod cum et temporum literärumqyue progressus ita ferat, ne-

que in vitio sibi esse videantur, qui, cum aut togati rempublicam gerant aut negotiis contrahendis aut aliis offcii partibus summopere implicentur, de instantibus verissime judicare malint; horum quoque ita consulere nos oportebit commodo, ut vetera, quae bona sunt, integra exhibentes, quae re- tractauda retractantes, quae mutanda mutantes id efficiamus, ut novitatis gra- tia atque dulcedine capti legant atque cogitent, quae et eos ipsos et rem- publicam posse juvare nobis persuasum fuerit. Postremo hie quoqyue illo mihi liceat velim uti proverbio:duo cum faciunt idem, non est idem, praesertim eum faciunt diversis locis vel diversis temporibus.

Quae cum, quantum per temporis angustias liceret, mecum reputarem, non equidem dubitavi, quin sumerem, in quo commentationis meae versare- tur argumentum, duod Christianus Wilhelmus Snellins, gymnasii Weilbur- gensis quondam director, abhine viginti quinque annos programmate siec inscripio:Quibus de cansis antiquitates germaniene adalescentibus litera-

.*