— 3—
vore, quo omnes et privatae et publicae vitae partes misceri neminem fu- gere judicamus, tandem evasurum sit; tempus ipsum nos juvabit consilio; rerum usus, optimus humani generis dux atque auctor, nos quoque quid sit optimum bene docebit; et quae sunt reliqua, quibus multi inertiam suam tenuemque publicae salutis curam excusare et dissimnlare student. At si qui tamen haec et similia ohjiciant pauca iis respondendo neque acta agere neqque ab hujus libelli instituto alienum me facere puto. Ac primum quidem illud non temere videmur statuere et affirmare, vera quaedam licet a multis explorata et perspecta nunquam nimis saepe retractari. Etsi enim mentihus nostris inesse sentimus cupiditatem veri inveniendi; tamen eam esse multi- tadinis animorum imbecillitatem ac perversitatem, ut uno vitato errore sta- tim se alio pravos detorqueant, nec unquam illud, quod tenuere beati, me- dium constanter sequi Possint, quis est qui nesciat? Quamobrem negare non dubito quemquam, nisi qui prius, nihil se sua interesse arbitrari, quid homines de finibus bonorum et malorum deque via atque ratione, qua dignos se reddant naturae humanae excellentia et praestantia, sentiant, aperte ipse voluerit proſiteri, infitias esse iturum, opiniones quasdam falsissimas, sexcenties refutatas tamen veluti herbas inutiles et noxias, quae diligentis- sime effossae atque exeisae semper novis actis radicibus de integro luxu- riantes agrorum vel hortorum fruges suffocare et penitus perdere minentur, sic vel sic immutatas singulis aetatibus reviviscentes vel ferro ignique per- sequnendas et, qnoad ejus fieri possit, radicitus evellendas esse; neque un- quam in utilissimo hoe opere atque laudabilissimo eos, quorum ita fert mu- nus et officium, defatigari oportere. Deinde cum is sit in universum scho- larum finis, ut discipulos ad futurae vitae rationem praeparent atque con- forment, et proprius gymnasiorum nostrorum, ut discipulis academiae magi- strorum lectionibus ad ea, quae sibi colenda sumserint, studia haud incom- mode utendi afferant facultatem, ut, qui postea munera obituri rei publi- cae, quae didicerint, ad vitae popularis et civilis conferant usum, reddan- tur idonei; vitae vero humanae ea sit conditio, ut mutentur tempora inque iis homines ipsi, ut quae per se quidem tolerabiliter instituta sint tempore praecedente mutationem induant ipsa; ut igitur vita nunquam in eodem statn
.


