— 4—
Quid tu? Jam satis superque de his rebus et audivimus et scriptum legi- mus; difficile, in rebus tam accurate diligènterque disceptatis novi quidquam afferre; jam quiescendum atque exspectandum, quid ex hoc animorum fer-
que et reliquorum adhibenda sit; profecto praeceptorem, quem omnium speculantur et ob- seryant oculi, in primis quorum, cum prope necessitate quadam coacti filios suos scholarum frequentiae et publicis praeceptoribus vel tradiderint, vel tradituri sint, illos viros, quibus pueri et adolescentuli laute liberaliterque educatione doctrinaque instituendi committantur, quam optime nosse plurimum interesse debet, hujus modi verba dedeceant:„Nihil curo, quid homines de me sentiant! Modo me Graeca et Latina bene callere sciteque scribere; modo me mathematica, physica, historiam haud mediocriter scire concedant!“ Quoeirca hac opportunitate cum illis quasi colloquendi sic utatur, ut iis declarare et probare studeat,“ non unum se esse ex ludimagistris, quos Lindemaunus(orr. sell. p. 9) festive depingit, qui sint homines truculento vultu, ridiculo incessu, miro et joculari vestitu; qui agrestem et in- ficetum sermonem, ineptos atque illepidos jocos, linguae titubationem atque barbariem pro- ferant; qui male se jactent, arroganter omues despiciant, quos alio modo vivere et sentire videant, atque suo; qui praeter suum, in quo ipsi fortasse habitent, literarum angulum, nihil magni, nihil studio digni in amplissimo literarum campo exstare opinentur; qui humili sint animo, temporum servi, fortunae captatores; aequalium obtrectatores, potentium adulatores; qui duros sese, difüciles, intolerabiles aliis praebeant;— ged unum ex illis videri se cupere, quos idem Lindemannus eod. libr. p. 133 laudat, qui facillume judicantes, quid tempus po- stulet, quid doctrina semper progrediens et altiora petens in iis requirat, qui a civitate lite- rarum docendarum causa sunt eonstituti, non unum doctrinae genus sibi sumunt; sed omnia, quae quidem ad animum adolescentium excolendum spectant, complectuntur; neque uni tan- tum arti nomen dant suum, sed potius ab omni sibi cavent literarum augustia; habent tamen ex omni literarum campo unum veluti angulum, in quo quasi domicilium ponunt, quem con- serere atque colere prae reliquis student; ita quidem, ut reliqua omnia doctrinae genera ue- que contemta habeant, et illuc unice omnia referant. Qui igitur persnasum habent, nou huic vel illi doctrinae generi educandos esse pueros, sed parandos ad quascunque olim velint ad- spirare doctrinas, ad omnia vitac genera, quaecunque aliquando elegerint; hominem educan- dum, non philologum, non mathematicum, non theologum, non jurisconsultum, sed ad omnem omnino humanitatem adolescentes esse instituendos. Qui igitur optime et felicissime omnium exspectationi responderi posse putant, si exponant ac praefiniant, quam viam in posterum discipulis ingrediendam et persequendam existiment; si adolescentulos exhortantur, ut quid in quaque re sit summum, duod quis consequatur, id anquirant, ut sibi fingant supremum atque animo concipiant maximum, ut habeant, quorsum ubique cursum dirigant, cujus ad- spectu animum defessum ac labantem subinde reficiant; eodque magis se decere existimant, qui juvenibus literarum studiosis viam monstrare ac praemunire cupiant, quid summum et ultimum in literarum studio affectandum credant, ad quod fastigium enitendum censeaut, pa- lam enuntiare enuntiatumque justis firmare ralionibus.


