— 5—
dandum aliquid, neque scholae sed vitae discendum arbitrentur, gymnasia, ut nunc quidem sint, eorum, qui summae rerum praesint, gratia et auctori- tate minime sustentanda, sed illis potius scholis, in quibns artes ad vitae usum pertinentes tradantur, a summis magistratibus scholarumque praesidi- bus consulendum atque providendum; id genus alia, quae singula referre tgedet, magna cum contentione et insolentia perpetuo et quotidie elamitant. Qui clamores, cum non solum in circulis et coctibus hominum, sed in sum- mis quoque publieis consiliis, nec tantum ab hominibus de plebe, sed a gravioribus quoque viris studia humanitatis, quae in gymnasiis exercentur, audiamus impugnari, neque illi injaria hoc queri videantur, profecto magistris et doctoribus non negligendi, sed omnibus modis refatandi et re- jiciendi sunt. Neminem igitur non intelligere arbitror, hoe alterum pro- grammatis scribendi genns omnibus partibus illi alteri prorsus esse antepo- nendum ¹). Ac non vereor, ne quis tritam illam occinat mihi cantilenam:
N
1) Hoc alterum genus cammendat J. Ph. Krebsius in programmate, quod ad indicen- dos dies festos gymnasii Weilburgensis a. MDCCCXXXII conscripsit, pag. I:„Tirones mihi magis esse videntur, qnibus illa scribantur, quam viri in suo quisque literarum genere exercitati, neque apud nos quidem scribuntur, ut late exeant, edantur pervyulgenturque, sed ut adolescentes de quapiam re edoceantur, utque eives nostri, praesertim parentes, sciant et cognoscant, quid quoque anno a nobis doctum sit. Quod eum ita sit, reconditiorem isti libelli doctrinam et interiorem, quae non eujusvis est ingenii, respuunt ne repudiant, seque in angustiores fines redigi patiuntur, imo postulaut et jabent. Agendum est igitur, meo qui- dem judicio, modo de rebus, quae ex orbe doctrinne scholasticae, ut ita dicam, desumtae Ssunt, quae quam multae, quam variae sint, nemo ignorat. Nec desunt hodie ejus modi libelli scholastici, in quibus res, quamvis doctis hominibus notissimae, fironibus tamen vel clarius et dilucidius explicentur, vel copiosius et diligentius pertractentur.“ Item Frid. Traug. Friedemannus in programmate ad ejusdem gymnasii lustrationem vernalem indicendam auni MDCCCXXXI conscripto init.:„Gymnasii lustrationibus quotannis habendis libello aliquo latine scripto praefari solent praeceptores, idque officium, quod in orbem it, ad me cum hoc anno delatum esset;, nolui aut putida variantium lectionum mole aut spinosis artis philologae quaestionibus legentium animos offendere, sed quaerendum esse existimavi aliquid, quod et aptius esset ad oblectandum et ad cognoscendum non inutile videretur.“ Et qui- dem recte. Sed alia quoque est causa, cur hae programmatis scribendi genus illi alteri prae- ferendum censeam. Cum enim non solum arrogantis sit, sed etiam omnino dissoluti, negli- gere. quid de se quisque sentiat, ideoque reverentia quaedam adversus homines etroptimi eujus-
1*


