Aufsatz 
De vi ac ratione antiquitatum Germanicarum adolescentibus literarum studiosis tradendarum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2.

ignorare puto adeo remotas esse, ut ab illis neque legantur, nec omnino en- rentur ¹). Alterum genus eorum est, qui, cum libelli ad indicendos dies festos gyminasiorum anniversarios destiuati argumentum ab ea ratione, ex qua quidem proſiciscatur scholastica, alienum non esse debere existiment, magis ex re facturi sibi videntur, si eos, qquibus hae res sint curae, ut di- scipulos superiorum ordinum vel eorum parentes vel omnino populares for- tasse et ipsos ab ineunte aetate in eadem schola liberalibus imbutos artibus, de gymnasiorum natura et visceribus, ut ita dicam, edoceant, quod illi earum rerum cupiditate incensi haud sine voluptate legant; neque in subtiles illas sibi abeundum rati disputationes haee fere sibi sumunt argumenta, ut seri- bant de recta gymnasiorum constituendorum ratione; de via ac ratione lin- guas aut historiam aut mathematica aut physica bene docendi, et quae sunt id genus reliqua; atque hac ratione id quoque optime conseeuturi sibi videntur, ut illorum refatentur ac diluantur querelae, quos quotidie fere audias opinionibus ductos temere conceptis de tota gymnasiorum conditione expostulantes: quod magistri, naturam hujus aetatis atque rationem aut om- nino aut magnam partem ignorantes, morihbus, legibus, institutis antiquis, quae ut a majoribus tradita et eorum auctoritate temporisque longinquitate sancita plurimmm apud eos valeant, temere et penitus addicti nihil magis cupiant, nihil antiquius habeant, quam ut tenella adolescentulorum ingenia referciant literis ae disciplinis, quae ne minima quidem vitae contingantur societate, nec ullo modo ad eam possint referri; qui, cum ea de re com- mutanduam veterem obsoletumque statum illum accommodandumque hujus temporis ingenio et naturae, atque, licet ex philosophorum ratione nihil sit in rebus verum praeter formas, quae auimo teneantur, tamen et materiae

1) His de rebus patet in commentariis literariis vel libris separatim seriptis et venalibus magis consilio conveuienter atque ad usum accommodatius agi posse, quam in iis, quibus ad solemnia scholarum celebranda magistri solent invitare libellis; quos ad paucos tantum pervenire, neque peregrinis neque civibus, quibus non magistratu, quem gerant, respecto, aut gradu, quem teneant, publice mittantur, nisi aliorum beneſicio fieri copiam eos iuspiciendi,

omnes sciunt..