DE VI AC RATIONE ANTIOUTTATUM GERMA NCARUM ADOLESCENTIBUS LITERARUM STUDIOSIS TRADENDARUN.
In universum commentationum, quae ex more a majoribus tradito publice, i. e. jussu et auspiciis eorum, qui rei publicae praesunt, ad solemnia disci- pulorum explorationis indicenda seribi quotannis solent, genera mihi esse videntur duo: quorum alterum iis fere probatur, qui hoe ipso programma- tis scribendi munere gratain sibi nacti videntur occusionem, qua usi speci- men aliquod eruditionis suae atque doctrinae ex interioribus et reconditis duetum literis in lucem proferant; neque ulla rerum scholasticarum habita ratione in difficiles descendentes disputationes ant codicibus, qui forte for- tuna ipsis in manus inciderint, collatis varias nobis lectiones exhibent colle- ctas; aut locos. quosdam scriptorum romanorum vel graecorum intellectu diffciliores explicare, aut corruptos opera sua medelaque emendare eni- tuntur; aut in aliquam partem antiquitatum, quae proprie antiquitatum ap- pellatae nomine factis, institutis, moribus populorum antiquorum continen- tur, minus perspicuam, quae tamen fortasse multis locis ad vitae antiquae rationem melins cognoscendam plurimum faciat, accuratius inquirere con- tendunt; aut si quis mathematica vel disciplinas physicas profitetur, novas quasdam nobis afferunt et proponunt formulas, quae quamvis summi sint momenti mathematico et physico, tamen longe longeque ab intelligentia majoris etiam partis eorum, quos vocare solemus doctos et eruditos, qui
quidem ipsi nunquam fere pulverem illum eruditum attigerint, neminem . 1


