Aufsatz 
De aureae aetatis fabulae disputatio / vom ... Klingender
Entstehung
Einzelbild herunterladen

38

terrarum imperaturo, et rerum ab eo, postquam advenit, gestarum famam ad Romanos esse per- latam. Itaque nobiscum reputantes, et intentissimos illius aetatis homines ad novas res maxi- masque rerum conversiones fuisse et tummaxime cum ipso patriorum sacrorum contemtu maximum peregrinarum religionum studium Romae invalescere coepisse, maximeque eas, quae ex Asia Romam advehebantur, eo quod ad recondita quaedam et arcana aditum religiosis aperire vide- rentur, multos ad se abduxisse; praeterea hoc quoque considerantes, etiam veritatis nonnullos quasi igniculos per totum orbem sparsos fuisse et provisum esse, ut ipsi sacri Judaeorum libri in Graecum sermonem conversi ceteris gentibus patefierent: facile eo adducimur, ut Virgilium quoque suspicemur ex hoc maxime fonte vaticinia sua hausisse. Quem etiamsi ipsum adiisse non crediderim, tamen facillime fieri potuit, ut aut vulgi incertis rumoribus aut per aliquem literis Judaeorum imbutum obscurior eorum, quae a sacris vatibus praedicta erant, fama ad eum per- ferretur. Proxime autem ea, quae Virgilius de puero divina stirpe oriundo et aurea saecula reducturo auguratur, ad similitudinem ejus vaticinii accedit, quod Jesaiae libri capite nono con- tinetur. Populo, inquit, caligine et tenebris obruto magna lux exorietur et omnia bellorum, cae- dium, sanguinis vestigia evanescent. Nam puer nobis datus est ¹2²¹⁴), filius nobis natus est, in cujus humeris imperium sedet, et nominatur miraculum, consilium, deus potens, pater aeternus, pacis princeps. Et imperium ejus augebitur et pax infinita in terris erit, et quae sunt reliqua. Undecimo autem capite quantam ille, quem Davidis stirpe oriundum esse divinat, salutem terrae allaturus sit scribit: summa justitia eum ait orbem terrarum esse recturum et miseris afflictis- que succursurum; lupos et pardos pacatos exuta feritate una cum agnis et hoedulis quieti se daturos; puerulum armenta una cum leonibus pastum acturum ursosque et vaccas cum vitulis una per gramina ituros; infantes ad cava viperarum tutos lusuros et sine metu pueros in spe- cus basiliscorum manus esse porrecturos. Toto enim sacro dei monte, h. e. quam late divini illius regis imperium pateat, neminem laesum aut perditum iri.

Hoc Jesaiae vaticinium haud fere quisquam negabit ita comparatum esse, ut, si reliqua concinant, Virgilium ab eo exemplum sumsisse suspicari possis. At nunquam ajunt ¹²⁵) Judaeo- rum tantam auctoritatem ac fidem aut fuisse aut esse potuisse apud Romanos longe aliis sen- sibus, religionibus, judiciis imbutos, ut istorum opiniones publice admitterent et carminibus cele- brarent. Non repugno, quamquam illa aetate Romanorum non pauci fuisse videntur, qui spretis patriis religionibus nulla afflictis animis solatia afferentibus ad Judaeorum mores et sacra transgrederentur. Sed non hoc dico, Virgilium Jesaiae illud vaticinium bene cognitum habuisse et latinis versibus expressisse; sed, uti fert hominis natura, quum ea maxime animos hominum moveant, quae sine certo auctore vulgantur et tamquam divinitus fusa superstitiosis videntur, Virgilium suspicor, quum incerti de puero quodam divino nascituro et salutem orbi terrarum

124) Quid sit, quod Jesaias praeterito de re futura utatur, bene Lactantius VII, 24 explicat. Pro- phetae, inquit, futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant, quasi jam peracta. Visiones enim divino spiritu offerebantur oculis eorum; et videbant illa in conspectu suo quasi fieri ac terminari.

125) cf. Heyn. ad Virg. ecl. IV, p. 124 ed. W.