Aufsatz 
De aureae aetatis fabulae disputatio / vom ... Klingender
Entstehung
Einzelbild herunterladen

37

daea rerum potirentur. Judaeorum ergo hoc vaticinium primo fuit indeque ad Romanos pervenit et totum orbem pervagatum est. In vetere testamento(nam has signiſicari antiquas sacerdotum literas vel non moniti lectores videbunt) non pauca exstant vaticinia, quibus Judaei illo tempore excitari potuisse videantur, ut res suas cum maximo splendore restitutum iri sperarent. Omnes prophetae Messiam venturum esse praedixerant; Davides in psalmorum libro de eo tamquam rege in monte Sion constituendo et orbi terrarum imperaturo divinaverat 12⁰); Salomo in ejusdem honorem psalmum septuagesimum alterum condiderat, eumque pacem allaturum atque cum justitia et aequitate regnaturum, denique omnes reges eum adoraturos et populos universos ei parituros esse praenuntiaverat; Daniel somnii illius regi Babyloniorum divinitus missi interpres vaticinatus erat fore, ut post quatuor maxima imperia, quae deinceps procedente tempore se exceptura essent, ipse deus de coelo regnum demitteret semper mansurum ¹2¹). Sed quid plura comme- morem, quum apud omnes prophetas passim eadem reperiantur? Haec vaticinia non solis Ju- daeis nota fuerunt, sed Hierosolymis a Nabuchodonosoro eversis quum Judaei exules facti per septuaginta annos in Babylonia habitassent magnaque eorum multitudo etiam post restitutas res et in orientis solis partibus remansisset et per totum orbem terrarum fundi coepta esset, provi- dentia dei, qui etiam paganorum animos ad futura praeparari vellet, accidit, ut inde fama et exspectatio venturi summi regis etiam ad ceteras gentes perveniret. Quid, quod, postquam nato Christo evenerunt ea, quae a prophetis praedicta erant, statim magi ab oriente profecti Bethlehe- mum adveniunt Judaeorum regem recens natum visuri et adoraturi? quibus quamquam deus singulari signo declaraverat, quanta res evenisset, tamen non nisi animis antea ad eam praeparatis illuc delati esse putandi sunt. Tamen non mirum est, paganos vaticinia illa, quorum obscura tantum fama ad eos perlata erat, non recte intellexisse, quum ne a Judaeis quidem, antequam evenirent, bene intelligerentur. Romani quidem ad se illa trahebant et sibi tantam fatorum magnitudinem interpretabantur, neque solum oracula illa, quae paulo ante commemoravi, de Vespasiano im- peratore edita esse credebant, sed etiam miracula quaedam a Christo facta, de quibus fando audisse eos veri simile est, eidem tribuebant. Et a Suetonio et a Tacito memoriae pro- ditum est, ex plebe Alexandrina quendam oculorum tabe notum remedium caecitatis ab eo poposcisse et precatum principem esse, ut genas et oculos oris excremento respergeret. Alium manu aegrum ut pede Caesaris calcaretur orasse. Vespasianum, quum diu noluisset, postremo multis hortantibus cuncta fortunae suae patere ratum jussa exsecutum esse. Statim et conversam ad usum manum esse et caeco reluxisse diem. Eodem fere modo Christus quendam oculorum oaecitate laborantem et alium manu aegrum sanasse ab evangelistis traditur 12³), quarum rerum rumor haud dubie ab iis, qui in Palaestina illo tempore militaverant, ad Romanos perlatus est.

lam satis ostendisse mihi videor, et vaticiniorum quorundam de Messia venturo orbique

120) cf. Ps. 2.

121) Daniel. II, 44.

122) Tacit. hist. IV. Sueton. Vesp. 7. 123) Evang. Joann 9. Matth. 12, 10 sq.