— 36—
quod filios ne natos quidem poeta tantis laudibus extollat, quum patres laudandi sint? Prae- terea et absurdi hominis et vilissimi adulatoris est, in laudem pueri nondum nati et fortasse ne nascituri quidem tam magnificos versus scribere. Postremo quid magis temerarium cogitari potest, quam Pollionis civis Romani filio pacati orbis terrarum imperium augurari? Quae quum ita sint, Heynius clarissimus Virgilii interpres novam viam tentavit 115). Sed quum Charybdim vitare vellet, vereor, ne in Scyllam inciderit.„Quum enim, inquit, melior rerum condicio esse nequeat, nisi homines meliores deterioribus successerint, Virgilius eam rationem ingressus esse putari potest, ut novam progeniem prodituram esse dicat; haec progenies ut primordia sua habeat necesse est; itaque deflexit orationem ad puerum illum, qui primus in hujus saeculi auspiciis est naciturus.“ Sed ne hoc quidem placet. Nam quin de certo quodam puero agatur, non est dubium. Quid igitur? Quaenam est illa deorum suboles et nova progenies, quae quum ab alto coelo demissa erit, et rerum potietur et malis omnibus exstirpatis aureae aetatis felici- tatem reducéet? Supra monuimus, mirum illa aetate Romae fuisse prodigiorum et vaticiniorum studium, quumque omnia tam plena metus et periculorum essent, ut praesentibus rebus conten- tum esse et secure vitam agere amplius non liceret, maxima fuisse animos futurarum rerum exspectatione intentos. Anno 710. U. C. quum stella crinita apparuisset, Volcatius haruspex in concione dixit, significari exitum noni saeculi et ingressum decimi; sed quod invitis diis secreta pronunciasset, statim se esse moriturum, id quod factum est; nam nondum finita oratione con- cidit 116). Praeterea fama exierat de quodam orbis imperio potituro. Romae paucis mensibus, antequam Octavianus nasceretur, prodigium publice dicebatur factum esse, quo regem populi Romani naturam parturire denuntiaretur; quo autem die ille natus est, quum Octavius pater ejus ob uxoris puerperium serius in curia affuisset, P. Nigidius comperta morae causa dominum terrarum orbi natum esse affirmavit. Octavio postea, quum per Thraciam exercitum duceret, de filio consulenti idem affirmatum est a sacerdotibus, et plurimis praeterea prodigiis et portentis dii futuram Octaviani magnitudinem et perpetuam felicitatem declarasse credebantur 117) Simil- lima de rege venturo fama iterum Vitellii temporibus percrebuit. Toto enim oriente Suetonius 118) memoriae prodidit veterem et constantem opinionem fuisse, esse in fatis, ut eo tempore Judaea profecti rerum potirentur. Id de imperatore Romano praedictum Judaeos ad se trahentes rebellasse. Idem Tacitus ¹¹⁹) tradit simulque fontem aperit, ex quo illud regis venturi vaticinium haustum sit. Quum enim a. 69. p. Chr. n. Vespasianus ad oppugnanda Hierosolyma aggressus esset, Judaei tam obstinati ad resistendum erant, ut nec hostium multitudine et potentia néec prodigiis, quae multa tum evenisse veteres rerum scriptores tradunt, terrerentur. Plurimis persuasio inerat, antiquis sacerdotum literis contineri, eo ipso tempore fore, ut valesceret oriens profectique. Ju-
115) ad Virg. ecl. IV, p. 128 ed. W. 116) ef. Serv. ad Virg. ecl. IX, 47. 117) Sueton. Octav. cap 94.
118) cf. Sueton. Vespas. c. 4.
119) hist. V, 13.


