Aufsatz 
De aureae aetatis fabulae disputatio / vom ... Klingender
Entstehung
Einzelbild herunterladen

significari vult. Hoc fere modo singulos carminis versus persequitur. Quae quam sint teme- raria et licenter dicta, facile intelligitur. Tamen habet haec ratio, quo excusari videatur. Dif- ficillimum enim est, patrios mores et opiniones eas, quibus a puero fueris imbutus, omniaque gentis ejus, cui ab ipsa natura insitus sis, propria ita exuere, ut, unde ortus et quo loco nutritus quibusque disciplinis institutus sis, omnino possis oblivisci et, quum sis in novam vitae conditionem ejectus, ita novos mores induere, ut, quidquid aut agas aut cogites, nunquam prioris fortunae tibi in mentem veniat. Quid igitur mirum, postquam ecclesia Christiana literis impug- nari a paganis coepta est, certamine ab armis et persecutionibus in eum locum translato, quo non vis et injuria valeret, sed ingenio dimicandum esset; quid, inquam, mirum, si causae Chri- stianae defensores(apologetas vulgo appellant), quum ipsi ex rhetorum ludis et philosophorum disciplinis prodiissent, ipsos veteres et poëtas et philosophos, in quorum seriptis perscrutandis studia sua olim collocaverant, antequam novae Christianorum genti se addicerent, ad testimonia vocabant, ut eorum auctoritate falsas gentilium de rebus divinis opiniones refutarent. Accedit, quod ne paganos quidem spiritu divino omnino destitutos fuisse statuebant. Tantam enim veritatis vim esse Lactantius 1¹⁰⁹9) affirmat, ut nemo possit esse tam caecus, qui non videat ingerentem se oculis divinam claritatem; nec philosophorum quemquam fuisse tam inanem, qui non viderit aliquid ex vero. Iiaque si quis exstitisset, qui veritatem sparsam per singulos per sectasque diffusam colligeret in unum ac redigeret in corpus, eum profecto non fuisse dissensurum a Christianis 11⁰). Quantum autem apologetae veterum philosophorum placitis tribuerint, Minucii Felicis exemplo intelligitur, qui ita eos cum Christianis consentire putat, ut non dubitet dicere, aut Christianos philosophos esse, aut philosophos fuisse olim Christianos 11¹). Sed de hoc errore satis dictum est. Ad Virgili eclogam interpretandam, ut, unde digressi sumus, eo redeamus, recentiores viri docti non sanius adhibuerunt judicium. Variae sunt interpretum de puero illo nascituro sententiae. Alii, quum eo ipso tempore, quo Virgilius carmen condidisse creditur, Scribonia, uxor Octaviani, vicina esset ad pariendum atque Roma exspectaret, quam prolem esset editura, putant poetam, ut ea assentatiuncula gratiam Octaviani aucuparetur, filium omina- tum indeque meliorem rerum condicionem auguratum esse 1¹¹2). Alii de Asinio Gallo Pollionis filio cogitant. Quum enim pater ejus pace Brundusina composita optime de civitate Romana meruisset, in maxima universae Italiae laetitia, quum jam viderentur pacata tempora ex flammis, caedibus, sanguine, pugnis progigni, et ex summo gravissimoque metu et periculo universa ci- vitas emersisset, Virgilium suspicantur suis Musis communem laetitiam ita celebrasse, ut, cui hoc beneficium publicae securitatis maxime deberetur, eum prae ceteris laudandum sibi sumeret 1¹¹⁸). Sed utraque opinio tantas difficultates habet, ut ferri omnino nequeat 114). Quid enim est,

109) Lactant. de falsa relig I, 5.

110) Lactant. de vita beat. VII, 7.

111) Minuc. Fel. in Octavio edt. Ouzel. Lugdun. Bat. 1652, p. 21. 112) Heyn. ad Virg. ecl. IV. p. 127 edt Wagn.

113) Spohn. Prolegg. de carm. bucol. p. 43 sq.

114) cf. Virgil. edt Forbiger. I, p. 76.