Aufsatz 
De aureae aetatis fabulae disputatio / vom ... Klingender
Entstehung
Einzelbild herunterladen

39

allaturo rumores ad eum perlati essent, cupidissime eam famam arripuisse, ut haberet, ad quem illam, quam veteres fore sperabant, omnium rerum dmποααœιd αασινet novi mundi initia apte referre posset. 4

Sed in his subsistendum est. Hoc si agerem, ut omnia, quae ad paradisi memoriam pertinere viderentur, hac disputatione complecterer, et de fabulosis quibusdam populis, Hyper- boreis, Abiis, Galactophagis, Aethiopibus, ad quos, quum ab omni ceterorum commercio segre- gati in ultimis orbis oris habitarent, pristinam illam aureae aetatis felicitatem et pietatem quasi aufugisse veteres credebant, et de Saturnaliorum solemnibus exponendum esset, quibus Romanos quotannis Saturnii aevi memoriam repetiisse constat. Sed de his rebus disserere et longioris temporis est, et hujus libelli angustiae, quominus longius progrediar, prohibemt.