Aufsatz 
De aureae aetatis fabulae disputatio / vom ... Klingender
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

Haec fere sunt, quae de aurea aetate veteres auctores memoriae prodiderunt. Quae tam sunt praeclara, tam gravia et grandia, iam vivide, tam ad veri similitadinem expressa, denique tantum significant bonorum amissorum desiderium, ut longissime a vero abesse videan- tur, qui ea non ex verarum rerum memoria petita, sed poëtarum ingeniis ficta et commenticia esse volunt. Sunt enim, quibus, quum veri quidquam illi fabulae subesse negent, poëtae videantur nulla rerum praeteritarum memoria usi, sed ipsa ingenii ubertate incitati quasi per ludum humanae societatis perfectam undique et absolutam speciem finxisse atque adum- brasse 4s). Quo nihil levius quodque longius a vero absit, excogitari potest. Nam primum quidem non tam novas atque inauditas res, prout liberet, confingere et comminisci epicorum poëtarum fuit, quam ea, quae per omnium ora ferrentur, pulchre effingere atque ad artem formare, colorare, amplificare, ut non ipsas res invenisse, sed ea, quae fama et hominum ser- mone sibi tradita essent, aequalibus suis interpretari atque illustrare versibus viderentur. Primus, quod sciam, ex poëtis Graecis aureae aetatis mentionem fecit Hesiodus, quem ceteri et Graeci et Romani ita secuti imitatique sunt, ut, quae ille inchoasset, amplificarent et exor- narent: quid igitur in causa fuisse putemus, ut hoc potissimum Hesiodi commentum, vanum quidem illud aique inane, quum nilil veri subesset, ita veterum animos caperet, ut poste- riores poëtae in exornando eo certatim studia sua collocarent? id quod sine dubio non esset factum, nisi in ipsis veterum animis quiddam infuisset, quo ad antiquissimorum temporum sua- vissimam recordationem revocarentur. Neque vero fabula illa, quae de aurea aetate est, tam est obscura, ut, quo spectet, dubium esse possit. Fuit enim in terris, si qua sacris literis fides est, fuit aetas illa beatissima, quum terra recens a deo creata omnium optimarumque rerum copia afflueret, fuit admirabilis illa locorum amoenitas coelique gratissima temperies, fuit illa, quam poëtae cum ingenti desiderio carminibus illustrarunt, omnium animantium inter se concordia, fuit denique, quum homines integri purique a sceleribus pie ac sancte viverent necdum peccandi indomita cupiditas in eos dominaretur, quae postquam infusa in pectora genus humanum a deo et salute aeterna abalienavit, non solum omnia, quae homines cogitant, lo- quuntur, agunt, ita vitiavit et tabe sua inquinavit, ut nihil purum, nihil castum, nihil incor- ruptum in vita humana inveniri possit, sed etiam malorum ingentem multitudinem in res humanas induxit et moriendi necessitatem, id quod malorum omnium extremum est, hominibus imposuit. Jam vide, quam bene veteres beatissimae illius et fortunatissimae aetatis memoriam servarint! quam praeclara de generis humani prima condicione tradiderint; quam hbene intellexerint, arctis- simam esse generis humani cum universa rerum natura cohaerentiam, ideoque illud non desci- visse ab innata integritate et sanctitate nisi cum summo omnium, quae in terris sunt, et animantium et inanimorum detrimento; quam bene meminerint, sublata innocentia vitae et ju- stitia etiam largissimam illam terrae fertilitatem sublatam esse et pro frugibus sponte nascen-

48) cf. Schoemann. des Aeschylus gefesselter Prometheus, p. 125. Buttmann. Mytholog. tom. II, p. 1 sq. Völker. Mytholog. d. japet. Geschl. p. 250 sq. Fr. Schlegel. sämmtl. Werke, Wien, 1822, tom. III, p. 208. 49) Senec. ep. 90, 39.