— 14—
dum subiisse juga taurum, non domito ore equum frenos momordisse, nec fixum in agris lapidem fuisse, qui arva certis finibus regeret; ipsas quercus mella dedisse, ultroque ubera lactis plena oves hominibus obviam tulisse, flumina denique lactis et mellis passim per terras fluxisse 44). Huic agrorum fertilitati favisse coelum mitissimum et perpetuam aëris temperiem; nondum eas, quibus nunc utimur, temporum varietates coelique mutationes fuisse, sed quem tenorem in prima mundi origine rerum natura habuerit, eundem per totam auream aetatem retinuisse, quumque in vernum tempus maundi natalicia inciderint, idem per tota illa saecula durasse 45). Itaque non ventorum eam, quae nunc est, violentiam fuisse, non procellarum, quibus nunc maria moventur, intemperantiam, sed 1 placidos tepentibus auris
mulsisse
Zephyros natos sine semine flores, et placatissimum nec ventis agitatum aequor maris jacuisse 46). Nec solum in earum rerum natura, quae inanimae appellantur, tantam fuisse praestantiam et excellentiam, ut nihil prae- stantius cogitari posse omniaque ad summum perducta viderentur; sed ne animalium quidem naturam malis infectam et vitiatam fuisse: neque enim serpentium dentibus virus mortiferum fuisse additum, nec lupos praedandi cupiditate impulsos in agnos grassatos esse, sed inter omnia beluarum quoque genera summam fuisse concordiam ¹⁷).
Jy dr emνν Ʒεπμωασ εlos, dmòdre domooa xab dyijgora ndyra guero adrots, od raxuec, x³⁴' Frotuoc doros, oh vosa 30evædutræ, ab d olros Eéoe noraundde zar niyat uederos æal pdlaxros, re in risum versa Utopiam quan- dam describit. Cf. ejusd. epist. Saturn. p. 402. Senec. ep. 90, 39.
44) Tibull. I, 3, 41 sq. Ovid. Amor. III, 8, 35: At cum regna senex coeli Saturnus haberet, Omne lucrum tenebris alta premebat humus: Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri Manibus admorat; nullaque massa fuit. At meliora dabat: curvo sine vomere fruges, Pomaque et in quercu mella reperta cava. Nec valido quisquam terras findebat aratro, Signabat nullo limite mensor humum. Non freta demissi verrebant eruta remi, Ultima mortali tum via litus erat. Contra te sollers, hominum natura, fuisti, Et nimium damnis ingeniosa tuis. Quo tibi, turritis incingere moenibus urbes? Quo tibi, discordes addere in arma manus? Quid tibi cum pelago? terra contenta fuisses. Cur non et coelum, tertia regna, petis? 45) Ovid. Mot. I, 107 sq. Virg. Georg. II, 336 sq. I, 130. Lucret. V, 816. 46) Ovid. I. I. Virgil. Georg. I, 129. Ecl. IV, 22. 47) Virg. Georg. I. I. Ecl. 1V, 20 sq.


