Aufsatz 
De aureae aetatis fabulae disputatio / vom ... Klingender
Entstehung
Einzelbild herunterladen

tibus dumos et carduos occupare agros coepisse plurimarumque miseriarum, postquam peccandi studium irruperit, vitam humanam plenam factam esse. Haec omnia ita comparata sunt, ut, nisi ipse caliginem oculis obfundas, non possis ejus rei, quam imitando veteres expresserunt, vestigia non agnoscere. Quantum autem temporum fortunatissimorum desiderium fuerit quanti- que veteres bona amissa aestimarint, haec Senecae philosophi verba ⁴⁹) testimonio sunt, quibus quasi totam antiquitatem amissum paradisum, si uti hoc vocabulo licet, conquerentem et lamen- tantem audis. Licet velimus, inquit, conquirere et reparare, quod perdidimus, licet agros agris adjiciamus, nulla nos finium propagatio eo reducet, unde discessimus. Quum omnia fecerimus, multum habebimus: universum habebamus.

Jam quaesiverit fortasse aliquis, unde veteres hanc paradisi memoriam petierint. Ad hoc ut recte respondeamus, pauca de religionibus eorum, qui pagani appellantur, praemonenda esse videntur. Constat principio homines notitiam dei puram integramque habuisse et numen divinum per omnia permeans, quo omnia reguntur et administrantur, et agnovisse et pie coluisse. Ipse enim deus, quum agnosci sese a genere humano atque coli et diligi vellet, quis esset, quo nomine appellaretur, hominihus aperuit, quaeque facienda, quae fugienda essent eos edocuit, neque, id quod quibusdam visum est, sola facultate quadam ingenia in- struxit, qua si recte uterentur, ad cognitionem ipsius adduci possent; sed adeo nihil imper- fectum reliquit, ut ipse praesens sese esse dominum coram iis testaretur certissimamque sui notionem in animis eorum insculperet. Cognitio autem dei et rerum divinarum scientia a pie- tate nullo modo potest separari. Itaque postquam genus mortalium a pristina sanctitate vitae descivit, necesse fuit quo magis in vitiositatem delaberentur, eo magis perturbari animos alienarique mentes ad falsa et ad cognitionem dei hebetiores atque obtusiora corda fieri. Et maxima quidem mortalium 5⁰) pars, quae est contumax adversus deum et prona ad rebellandum hominis natura, sempiternum dominum, quem dies et noctes timerent, cervicibus suis impositum esse moleste ferens) a deo sanctissimo libidones hominum legibus coercente peccataque

50) Vid. de hac re H. W. J. Thierschii librum, die chr. Kirche im apostolisch. Zeitalter, p. 1 20. J. H. Kurtz, Geschichte des alten Bundes, I, p. 56: Das Heidenthum ist der verlorne Sohn, den der Vater, weil er nicht länger im Vaterhause, unter der speziellen Aufsicht, Zucht und Pflege des Vaters bleiben will, in die weite Welt entlässt. Die Mitgift aber, die der Sohn aus dem Vaterhause mitnimmt, die er in den schwelgerischen Naturreligionen vergeudet, das sind die Reliquien des Urstandes, der Urzeit, der Ur- religion; aber auch ein ernster, unabweisbarer α⁴‿ᷣαpwyös aus dem Vaterhause: der»íνοο εν rae ²aςais poanrd«, begleitete ihn auf seinen Irrwegen, und auch in der weitesten Ferne und Verirrung bindet noch ein Band ihn ans Vaterhaus: der Zug der Abstammung und Verwandschaft, das peõos dndoxeur o Act. 17, 29, das innere, sich immer von neuem geltend machende Bedürfniss, die nie ganz zu betäubende Sehn- sucht nach dem verlorenen Frieden des Herzens.

51) Paul. apost. epist. ad Rom. I, 21: höri pydvres ϑε(ok Ellyvec h. e. gentiles) oug dr 9 ε d έασάσ* vd xaoloryoæν, daνν Ʒαμ αν‿νεννσασ εν dεαoyduoe auroen al dοτεεοανιν douyero⸗ αόα αά τ vœb aεν rous 6 ϑε*τ Ergo quum haberent pagani cognitionem dei, tam multiplex religio et tam foeda superstitio animos invasit, ut neglecto deo vanissima quaeque amplecterentur. Veritatis cur tam impatientes fuerint, Vellejus apud Ciceronem de nat. deor. I, 20, 54 indicat. Quis enim,