— 11—
humani status fuisse videbatur, ut, si cui permitteret deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probare non posset 27). In illa enim fortunatissima aetate perfectissimam undique humanae societatis imaginem expressam fuisse diceres; omnium enim erat summa concordia mutuoque amore cuncti inter se continebantur, nec erat cuiquam aut animus inferendae injuriae aut causa ²8). Etiam sine legibus aequissime imperabatur; penes sapientissimos et optimos summa erat poiestas, qua quum juste ac modeste uterentur, promtissimi civium animi ad parendum erant ²⁹); itaque non bella intestina, non discordiae civiles nec dissensiones aut simultates erant, quae res humanas turbant hominumque convictum et societatem divellunt; sed tanta erat omnium inter se consensio, ut cognatione conjuncti esse viderentur neque alter altero se potiorem superioremque esse duceret ³⁰). Itaque non servitia erant nec injustae su- perbaeque dominationes, sed nullo vel sortis vel dignitatis discrimine omnes pari jure uteban- tur. Neminem sub Saturno, ad quem Romani aurei aevi memoriam referebant, servitute fuisse oppressum vetus fama erat 3¹).
Nequedum avaritia in vitam humanam irruperat, quae postquam res optime constitutas invasit, multa concupiscendo effecit, ut omnia praeclara homines amitterent ³²). Nec invidebat alter alteri, nec erat causa invidiae; neque enim, quidquid natura protulerat, malignus et avarus in suum quisque usum convertebat, sed liberalis egentibus dividebat, ut non magis invenisse, quam inventum monstrare alteri et cum eo communicare voluptati esset 3³). Itaque tum non erat ea, quae postea facta est, hominum inaequalitas, ut alii copiis, opibus, vo- luptatibus affluerent, alii in egestate viverent, sed tanta erat omnium rerum inter omnes com- munio, ut nihil esset cujusquam privatum. Itaque nec superare cuiquam nec deesse poterat 34).
27) Senec. Ep. 90, 37. 28) Ibid. 5. Theocrit. XII. 15. 29) Senec. ep. 90, 4. 5. 30) Arat. Phaen. 108: OVn deuyadéou rdre velrsos nlorœvro, O00 œεσο εοιιεναμρμςεμο ouςε*εαυιοιανοο. Avien. 304: cum placidas crebro dea viseret urbes. Germanic. 102: Aurea pacali saecula mundi. Plutarch. comp. Lycurg. c. Num. I extr.: Hnαν ϑε roũro unurnua rijs Kooruese xsεts looruutas dnοoεερσα αμνιιοοdο- vYoνασασ, ds undeerο dudou, unde deonrou, ndero⸗ν de duyperd at oortuαν νονυμιομ̈εέμννꝛ˖S 31) Plutarch. I. l. Macrob. Saturn. I, 7, p. 239 edt. Zeun. Regni ejus(Saturni) tempora felicissima feruntur cum propter rerum copiam, tum etiam quod nondum quisquam servitio vel libertate discrimina- batur. Lucian. Saturnal. p. 390. Athen. VI, 94, p. 267: Ot de rüjs do alas ‿αμ̈νρ⁴da oiꝓντa eot ro doralow glou dixdeyd uενοα, öri oir e röre doulor Toeεla, 1ν εκtdεrra rl.
32) Senec. ep. 90, 38.
33) lbid. 40. 34) Macrob. Saturn. 1, 8, p. 244. Senec. Ep. 90, 38. Avien. 299:
Nullus telluri Jimes datus; indice nullo
Culta secabantur, neque jam discretio campum Metiri in dominos monstraverat; omnia rerum Usurpantis erant; promiscua rura per agros; Praestiterat, cunctis communia cuncta videri.
2*


