— 12— 2
Aique tantum aberat, ut ea, quibus quisque forte potitus esset, ad suam uiilitatem referret, ut suis non magis, quam alterius commodis inserviret 35). Quid, quod Saturno regnante nul- lum furtum in ejus finihus commissum esse ferebatur ³⁶) 7
Ita rebus optime positis quum procul abessent, quaecunque vitam humanam turbant, non deerat illa, quae socia et comes pietatem et sanctitatem sequitur, animorum quies et tran- quillitas; ipsa vitae integritas incredibile est quantum animis attulerit pacis, quanta concordia eos placarit: aberant enim, quibus nunc homines cruciantur, animi perturbationes, aegritudo, formido, luctus, sollicitudo, dolor; atque deorum similes vitam illi placatissimam securi age- bant, adeoque omnia pacata erant atque inter se concordia, ut ne mors quidem, qua nihil infestius vitae est, saeva vi homines invaderet, sed, quum esset moriendum, tamquam somno oppressi mollissime vita decederent 37). Praeclare hanc aureae aetatis pacem Seneca depinxit ³8). Illi, inquit, quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctes. Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis: at quam mollem somnum illis dura tellus dabat! Non impendebant caelata laquearia; sed in aperto jacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium; mundus in praeceps agebatur silentio tantum opus ducens. Tam interdiu illis, quam noctu patebat prospectus hujus pulcherrimae domus: libebat intueri signa ex media coeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia. Ouidni juvaret vagari inter tam late sparsa miracula?
Aique haec quidem ille.
Nec vero solum secum ipse quisque concors erat, dum aurea saecula florebant, quum nec ad varios affectus animi raperentur nec libidinibus huc illuc traherentur nec malorum faci- norum cruciarentur conscientia; sed toto orbe terrarum inter omnia animantium genera summa pax et concordia erat. Adeo enim mitigati hominum animi erant, ut vel vitam feris adimere piaculum haberetur, pariterque in sacrificiis atque in quotidiano vitae usu carne ferina abstine- retur ³⁹). Praeterea nondum homines inter se in odia irasque exarserant, nondum manus
35) Senec. Ep. 90, 40.
36) Macrob. Saturn. I, 8.
37) Hesiod. Op. et D. v. 112 sq.: 6r8 ϑει επέωωιοο dydéa uν ovres, vdορ εο ε adrr al diε‿os dd r dedo phoas ènis r? 9oxoν ϑi e dν dεμμημέν.
38) Epist 90, 41.
39) Empedocl. fragm. edt. Sturz. v. 305: 0u,de Tis Se zeενοασιιʒdoye dede oldt Ku⁴ννιε, d2 Kündes Sadldeta. rije oif dα. ιεᷣedιυνdydäuαον ddον⸗nro— yoanrote re d⁴οσ υςσοαασ⁵ τ daαdαεddeφw ε,


