Aufsatz 
De aureae aetatis fabulae disputatio / vom ... Klingender
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

optime constitutae sunt, quique sua sanctissima voluntate universa regit et gubernat, qui ipse ut parens diligentissimus praesenti cura homines a se creatos educat, ad quem denique, quid- quid bonum praeclarumque est, tamquam ad auctorem pertinet, nullam habere rerum huma- narum procurationem censent omniaque, quae vel ſiant vel instituta in hominum vita sint quibusque genus humanum floreat et glorietur, ad vim naturae referri volunt.

Sed haec hactenus. Jam ad eam rem venimus, de qua quum accuratius disputare insti- tuissemus, hoc videbatur exordio utendum esse. Neque enim frivola ac taetra illa de rebus humanis sententia, quam hucusque adumbravimus, sola antiquitus valuit, sed alia apud veteres pervulgata fuit de humani generis statu antiquissimo memoria, quae et in se plus venustatis et auctoritatis habet nec vana continet male philosophantium(ne dicam desipientium) somnia, sed verae historiae non obscuram recordationem. Mansit enim hoc per omnium saeculorum memo- riam, fuisse quoddam tempus, quum homines et omni laudis virtutisque genere florentes et summa omnium rerum abundantia utentes et malorum, quae nunc a natura humana non posse disjungi videntur, expertes vitam sanctissimam, integerrimam, beatissimam degerent; sed ex tanto feli- citatis fastigio ita eos esse delapsos, ut ex coelo in ierram dejecti viderentur nec quidquam praeter vitae beatissimae memoriam atque ingens desiderium retinerent. 19) In ejus rei testi- monium primum utimur philosophorum placito, quo quid propius absit ab origine, eo id melius praestantiusque esse statuentium; itaque genus humanum, quum proximum a divina progenie et quasi recens a dis fuerit, vitae sanctitate, morum integritate, pietate, religione, sapientia, po- sterioribus saeculis longe praestitisse. Plato ²⁰) quidem, ot Q⁴αo!, inquit, zoεετετον˙ες 1νάαέν oαe Ʒεᷣꝙpꝓyureν ᷣν oizoivreg; nec Cicero ab eo discrepat ²¹), antiquitatem dicens ideo, quod propius abfuerit ab ortu et divina progenie, melius fortasse ea, quae vera essent, vi- disse. Multo plus vero, quam in his virorum doctorum opinionibus, in antiquissimis illis fabulis inest auctoritatis non poetarum ingenio fictis, sed per longam saeculorum seriem sine ullo certo auctore fama ad memoriam posteritatemque traditis, quibus felicissimae illius aetatis, quam auream veteres appellabant, recordatio continetur. Antiquissimos enim homines fama ferebat deorum fuisse propinquos et consanguineos ²²) tantamque mortalium genti cum diis immor- talibus fuisse familiaritatem, ut et in hospitia eorum exciperentur et epulis divum accum- berent ²⁸); nec deos a rebus humanis remotos in coelestia domicilia sese abdidisse, sed quum libenter hominum consuetudine uterentur, saepe castas eorum domos invisere esse solitos ²4).

19) cf. Th. Bergkii commentat. de reliqq. comoed. Att. antiq. p. 188 sq.

20) Phil. p. 16, C. Pol. 279, D. W

21) qu. Tuscul. I, 12.

22) cf. Plat. de repbl. p. 391, E.: ot ειν dννεοανοοοα, b Zyvds yyus, dy var' Tdator ndyor Ade æreον εουας sor' y aldeoε odno ogqer Eeirdoy aluax dauwéyor. Aeschyli hoc fragmentum esse intelligitur ex Strabon. I. XII, p. 580. Plut. Moral. p. 603, a.

23) Pausan. VIII, 2, 2: ot vdo i röre dr9οι eενο al duorodnero Seots oar und duuoueys val dοsεεtac. Cf. quae de Tantalo conviva deorum traduntur ap. Horat. 0d. I, 28, 7. Stat. Theb. VI, 282. Ovid. Met. VI, 172. Pindar. OlI. I, 60 sq. Diod. Sic. IV, 74.

24) cf. Catull. LXIV, 387.