— 8—
enim ratione recte veteres intellexerunt omnem religionem funditus everti numenque divinum oratione relinqui, re tolli, et verum est illud, quod Posidonius teste Cicerone ¹⁷) in libro quinto de natura deorum disseruit, nullos esse deos Epicuro videri quaeque is de diis immortalibus dixerit, invidiae detestandae gratia eum dixisse. Quum igitur deos inducerent nihil agentes, nihil molientes, nihil curantes, nihil ad se pertinere putantes, sed otiosos et inertes, secum ipsi consenserunt humanas quoque res ad numen deorum pertinere ab iisque administrari atque ullam homini esse cüm deo communitatem negantes. Inde secutum est illud, ut exclusa vi et numine divino omnia, quae inde a prima origine genti humanae accidissent, ad solam naturam referrent. Itaque Lucretius in libro quinto de rerum natura post amplissimam Epicuri lauda- tionem, quippe qui a falsis opinionibus et superstitionibus primus hominum animos liberarit, de rerum omnium, quae sint in mundo, origine causisque et natura exponit. Et primum quidem de singularum mundi partium sedibus et locis, de coeli siderumque motibus, de solis et lunae conversionibus, figuris, defectibus atque aliis quibusdam rebus, quas enumerare longum est, disserit; deinde in hanc terram descendit, ut quae in ea inveniuntur, qua quaeque ratione sint orta et procreata, doceat. Igitur ¹8) principio terram, communem omnium rerum genitricem, herbas et arbores procreasse; deinde varia animalium genera genuisse; postremo hominum genus ex ejus utero esse natum. Homines per longum tempus ferarum more vitam tractasse neque aut ignis aut vestimentorum usum habuisse, nec agros coluisse, sed ex iis rebus, quas sponte tellus fudisset, victum quaesivisse; neque in domibus habitasse, sed montes silvasque incoluisse et inter frutices squalida membra condidisse: denique nihil praetermisit, quod horri- dissimam hominum antiquissimorum vitam significaret. Neque enim commune quidquam ait illos habuisse nec ullis inter se moribus aut legibus usos esse, nec justa conjugia fuisse, sed in silvis pecudum ritu corpora illos commiscuisse, vel vi vel mutua cupidine virum et feminam conciliante. Sed quid singula persequar? Si quem forte delectat audire, quid miserrimi illi homines a feris passi sint, ut dentibus earum lacerati viva pabula praebuerint, ut nemora et montes gemitu repleverint, quum aut vivi in illarum faucibus sepelirentur aut corporibus adesis mortem effugissent; denique ut mollescere atque ad humanitatem informari coeperint: ipsum adeat Lucretium. Nobis quidem haec, quae ex ejus libro excerpsimus, sufficient. At, obsecro, quanta ingenii depravatio, quae talia ex sese genuerit! quanta animi foeditas, quae a tanta rerum humanarum immanitate non abhorruerit! Sed quid ego paganos reprehendo, qui quidem hanc errorum excusationem habent, quod firma certaque, quam in judicandis humanis et divinis rebus sequerentur, lege et ratione caruerunt: quid, quod nostra quoque aetate post tot saecula tantaque tot saeculorum studia multi inveniuntur, qui, quamquam laude eruditionis florent et vere philosophari sibi videntur, a tam inani et futili opinione non abhorreant? quo omnes ferri necesse est, qui deum optimum maximum, a quo cum omnia ab initio facta tum res humanae
ibus agerentur, videntium atque animadvertentium opinionem in vitam humanam callide induceret eoque terrore mortales ad mala facinora pronos coërceret. cf. N. Bach. Crit. fr. p. 56.
17) Cic. N. D. I, 44, 123.
18) Lucret. V, 905 sq.


