Aufsatz 
De aureae aetatis fabulae disputatio / vom ... Klingender
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

hac utatur oratione: Quis enim vestrum, judices, ignorat ita rerum naturam tulisse, ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque civili jure descripto fusi per agros ac dispersi vagarentur tantumque haberent, quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? Qui igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ii perspecto loto genere humanae docilitatis atque ingenii dissipatos unum in locum congregarunt eosque ex feritate illa ad justitiam atque mansuetudinem transduxerunt. Tum res ad communem utilitatem, quas publicas appellamus, tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae sunt, tum domicilia conjuncta, quas urbes dicimus, invento et divino jure et humano, moenibus saepse- runt. Atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam jus atque vis. Cum hac sententia omnino consentiunt, quae apud eundem Ciceronem in libro I. de inventione(cap. 2, 2) leguntur. Fuit quoddam tempus, inquit, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant, nec ratione animi quidquam, sed pleraque viribus corporis administrabant. Nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur; nemo nuptias viderat legitimas; non certos quisquam aspexerat liberos; non jus aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. Ita propter errorem atque inscientiam caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciocis- simis satellitibus. Quo tempore quidam, magnus videlicet vir et sapiens, cognovit, quae materia esset et quanta ad maximas res opportunitas in animis hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem reddere: qui dispersos homines in agris et in tectis silvestribus abditos ratione quadam compulit unum in locum et congregavit et eos in unamquamque rem inducens atilem atque honestam, primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes, ex feris et immanibus mites redaiai et mansuetos 1¹⁵).

Atque haec quidem de Cicerone satis.

Minime mirum, si haec talis sententia, quam non puduit homines tamquam bestiarum quoddam genus fingere multis in rebus ceteris bestiis inferius, sed plurium rerum facultate et docilitate quadam praeditum, Epicuraeorum maxime impiissimae nationi placuit ¹6). Epicuraeorum

15) Cum iis, qui antiquitus de rerum humanarum primordiis philosophati sunt, compares quaeso philosophum multis saeculis posteriorem, qui eandem sententiam repetere et cum summa arrogantia in medium proferre ausus est, Jo. Jacobum Rousseau, hominem vanissimum. Vid. ejus libr. qui inscribitur discours sur l'origine des hommes.

16) Ab impietate Epicuraeorum sapientiam proficisci hi Lucretii versus(I, 63 sq.) satis docent: Humana ante oculos foede quom vita jaceret In terris oppressa gravi sub religione, Primum Grajus homo mortaleis tollere contra Est oculos ausus primusque obsistere contra: rell. Quibus apte comparari Critiae tyranni fragmentum quoddam potest, quo scribit hominum principio rudem atque incompositam vitam fuisse, quum nec praemiis ad virtutem impellerentur, nec poenis a male faciendo prohiberentur. Tum prudentem quendam hominem exstitisse, qui deorum, omnia, quae ab homi-