Aufsatz 
De aureae aetatis fabulae disputatio / vom ... Klingender
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

consilio et ratione pauca praefatus est, de ipso generis humani principio quid sentiat aperit. Aique quum duae potissimum antiquitus de gentis humanae prima origine essent sententiae et altera quidem physicorum et historicorum pars ut mundum universum, ita mortalium genus ab omni aeternitate fuisse neque ullum habuisse ortum censeret, altera autem et ortum aliquando eêt periturum existimaret: Diodorus hanc, quam posteriorem posuimus, sententiam amplexus qua ratione omnia, quae sint in mundo, nata primo sint, breviter exponit. Atque hoc quidem loco in ipso quasi disputationis limine eum errore gravissimo captum offendimus, qui et alios plurimos secum traxit et ita implicitos veterum animos tenuit, ut, ac si in labyrintho quodam essent inclusi, ex quo exitus non daretur, in eosdem semper errores inciderent. Omnia enim, quae sunt, dei summi voluntate creata ex nihilo esse obliti, quum unde quaeque orta essent inquirerent, ad materiam, ut supra diximus, tamquam commune omnium rerum principium confugerunt, quumque cetera non uno temporis momento et nata et perfecta, sed longis spatiis ex rudi illa indigestaque mole singula procreata esse formamque quodque suam accepisse statu- erent, omniaque, quae in terra inveniuntur, nasci, augeri, adolescere animadverterent, dum ad maturitatem pervenirent; similiter etiam homines rudes atque incultos, sed dociles a terra genitrice editos esse putabant, ut natura duce ad cultum paullatim educerentur et quasi adolescerent. Itaque Diodorus ¹²) homines ait initio incultam beluarum ritu degisse vitam(&r drdνι*α 9ν⁰ã,0 Si αιρνέιασπαννταςσ) dispersosque per agros ad victum quaerendùm oberrasse et oleribus agrestibus, si qua esculenta visa essent, iisque, quae sine cultu ex arboribus gignerentur, vesci solitos esse. Quum vero ferarum incursionibus saepe vexarentur, necessitate et utilitate docente eo adductos esse, ut alter alterum adjuvaret; inde postquam ex cor- porum forma habituque et vultu se cognatione quadam contineri cognossent, conciliationem ge- neris humani et consociationem esse factam. Mox, quum raucae ante voces et inexplicatae linguae essent, sermonem excultum orationemque inventam et de nominibus, quibus quaeque appellarentur, inter eos convenisse, denique ad omnem humanum et civilem cultum ex fera agrestique vita illos esse deductos.

Simillima Ciceronis de rebus humanis sententia est, quam quidem in disp. Tuscul. I, 26, 62 indicat potius, quam explanat, ita de rebus humanis disserens, ut ea, qua homines utuntur, vitae societas a sapientissimo quodam viro excogitata atque inventa esse et dissipata generis humani membra ab eodem collecta et unum corpus esse factum ei videatur ¹3). Quasi vero cogitari ullum tempus possit, quo tam solutum hominum genus fuerit, ut necesse esset ex singulorum fortuito concursu unum corpus effici! Copiosius de eadem re disserit in oratione, quam pro Sestio habuit ¹4), ita quidem, ut ex ipsa disputandi, qua utitur, ratione hanc opinionem perrul- gatam illa aetate fuisse probe intelligas. Tantum enim abest, ut rem in disceptationem vocari posse existimet, ut ad ipsam eorum, coram quibus verba facit, conscientiam provocet atque

12) I. I, cap. 8S. 13) cf. etiam Cic, de orat. I, 8, 33. 14) cap. 42.