— 5—
descriptionem ad ipsa generis humani primordia pertinere inde maxime apparet, quod truncis ei robore natam fuisse gentem illam poëta dicit, quae res haud dubie antiquitatem redolet*).
Antequam poëtas linquamus, Horatius non praetermittendus esse videtur, qui, quantam ex- cellentiam et dignitatem hominum generi naturaliter insitam fuisse putet, his versibus declarat ¹⁰):
Cum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum et turpe pecus, glandem aique cubilia propter
Unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus;
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere; dehinc absistere bello,
Oppida coeperunt munire et ponere leges,
Ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos Venerem incertam rapientes more ferarum
Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.
His adde ea, quae de origine mundi rerumque humanarum prima condicione Ovidius ¹¹) scribit.
Prima, inquit, fuit rerum confusa sine ordine moles, Unaque erat facies sidera, terra, fretum.
Mox coelum impositum ierris; humus aequore eincta est; Inque suas partes cessit inane chaos.
Silva feras, volucres aër accepit habendas; In liquida pisces delituistis aqua.
Tum genus humanum solis errabat in agris, Idque merae vires et rude pectus erat.
Silva domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes, Jamque diu nulli cognitus alter erat.
Blanda truces animos fertur mollisse voluptas.
Vides apud utrumque omnia subjecta naturae: hominum gentem terrae utero enatam, oratione primo carentem et brutam morumque immanitate foedam, eandemque natura duce ex infimo et turpissimo loco ad altiores gradus paullatim ascendentem.
Nec vero solum poétarum hoc commentum fuit, sed etiam apud historicos et philosophos opinio valuit rerum humanarum initia ab extrema feritate et immanitate profecta esse. Ex historicis Diodori Siculi exemplo uiar, qui quum omnium populorum, quorum unquam facta inclaruissent, et Graecorum et barbarorum historiam libro suo complecti instituisset, postquam de operis sui
*) vid. J. Grimm, deutsch. Mythol. p. 537. 10) Horat. Sat. I, 3, 99— 110. 11) Ovid. A. A. II, 467— 477.


