Aufsatz 
De aureae aetatis fabulae disputatio / vom ... Klingender
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

me fallunt, quod Aeschylus naturam hominum tamquam terra genitorum finxit brutam principio et rationis expertem fuisse, ita ut viverent quidem, sed beluarum ritu viverent, in quibus nulla vis mentis, memoriae, cogitationis inest quaeque morte ita exstinguuntur, ut nulla pars earum interitum effugiat; humanum autem genus quum ad immortalitatem et perpetuitatem vitae desti- natum esse sibi persuasisset, poeta summus idemque philosophus ad Promethei operam confugit. qui igne de coelo ad homines delato divinum illud, per quod vere vivitur, iis tribueret atque ita animos eorum erigeret, ut demto inevitabilis exitii metu meliorem de rebus suis spem ani- mis conciperent 6). In his igitur, quae ad Aeschylum pertinent, si vera vidimus, sequitur, ut ex ejus sententia Prometheum dicamus non tamquam magistrum educasse hominum genus vitam- que et mores formasse, sed id, quod natura et terra parens imperfectum reliquisset, ita absol- visse, ut humana natura, quum ante eum rudis fuisset et inchoata, ejus opera consummaretur vereque suo nomine digna fieret atque ad ipsius dei cognationem adduceretur.

Sed alia de eadem re opinio, quo levior et futilior est, eo magis videtur antiquitus pervulgata fuisse. Hoc enim fieri solet, ut vulgus, qui extremis, ut dicitur, digitis attingere res nec altius perspicere consuevit, levissima quaeque ac vanissima cupidissime amplectatur, quae profundioris intelligentiae sunt, contemnat et abjiciat. Tamen non solum apud indoctos, sed etiam apud doctos antiquitus percrebruit sententia, genus humanum ab extrema feritate et morum immanitate profectum ad altiora gradatim ascendisse, et quum principio propter earum rerum, quibus molliuntur mores et vita excolitur, ignorantiam agrestem ac paene ferinam de- gisset vitam, paullatim non deo aliquo magistro, sed ipsa natura duce ac necessitate cogente ad digniorem humano nomine vivendi rationem perductum esse. Nec puduit quosdam, tantam morum atrocitatem hominibus antiquissimis affingere, ut, quo nihil foedius cogitari potest, ne ab humana quidem carne vescenda abstinuerint 7). Huc pertinent Moschionis tragoediarum scri- ptoris quidam versus), quibus hominum vetustissimorum miserrimam conditionem hoc modo describit:

TI0⁵τον ˙ dvεειι mαά dιασάmQωνdε 1by Aoxn* Soorelov al uαdοστιασισν ον EIy vdo οτν αoν zεᷣνog,»y Orrlu Oyoodh diαiras s1XO εαμσρες Ʒοο⁶ε Oosuνεν, mπα εα ουᷣπωπαs

Odαyyαν svpalovree oddsεα ν⁴αο ν

6) cf. Aesch. Prom. 248 sq. 7) cf. Sext. Empir, adv. Math. II, 31(IX, 15), qui ex Orphico quodam carmine haec affert: y godros, ſylea oreg dn' A*³νμ Mmοάëν&lZo» dονοαeQυν, oeεtrro ds ròy'jrrova ꝓdra ddννe. Recentiores quidam viri docti antiquam hominum immolandorum consuetudinem ab anthropophagia derivant, de qua re vid. C. Fr. Hermann. Gottesd. Alterth. d. Gr.§. 27, 3, p. 123.

8) Exstant ap. Stobaeum in ecl. phys. I, 3, 38, edt. Heeren. tom. l, p. 240. 1*