— 2—
Jupiter regno potitus quum diis honores et imperia aliis alia divisisset, homines non solum neglexit, sed etiam totum genus exstinguere et novum condere constituit 2). Nec deorum quis- quam ei resistere ausus est praeter Prometheum. Is misericordia captus afflictissimis mortalium rebus succurrit et saluti eorum prospicere coepit: mentem iis et memoriae vim tribuit caligi- nemque ab oculis dispulit atque ingenia dormitantia ac paene torpentia ad cogitandum excitavit, postremo multis artibus varioque cultu vitam humanam instruxit. Hoc Promethei beneſicio homi- nes, quum salus eorum desperaretur, ab infestis Jovis consiliis tuti redditi sunt et prohibitum est, quominus exstingui et in orcum demitti possent 3). In hac rerum humanarum explicatione multa sunt perobscura. Primum, unde illud mortalium genus ortum fuerit, poëta ne verbo qui- dem indicat. Quum vero haec sit communis veterum philosophorum opinio ¹4), materiam quasi omnium, quae sunt, causam et principium ab infinito inde tempore fuisse exque ea, postquam moveri coeperit, et coelum et terram orta esse; deinde terram cum coelo complexibus junctam tum cetera, quae vivant vigeantque, et inanima et animantia genuisse, tum hominum genus procreasse; verisimile est, idem Aeschylo placuisse, quem constat in philosophorum disciplinis non mediocriter esse versatum 5). Jam vero veterum cognitionem non fugit, quamquam cor- pora hominum essent ex terra ficta, tamen animos non ex ea natos esse, de qua re praecla- rus locus apud Ciceronem est in disp. Tuscul. I, 27, 66. Is enim, animorum, inquit, nulla in terris origo inveniri potest; nihil enim est in animis mixtum atque concretum, aut quod ex terra natum atque ſictum esse videatur. Nihil ne aut humidum quidem aut flabile aut igneum; his enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et prae- terita teneat ei futura provideat et complecti possit praesentia: quae sola divina sunt. Nec invenitur unquam, unde ad hominem venire possint, nisi a deo. Singularis est igitur quaedam natura atque vis animi sejuncta ab his usitatis notisque naturis. Ita quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vivit, quod viget, coeleste et divinum est.“ Hoc igitur est, nisi omnia-
Od nodra uble Slinovres Edeno udryv, Kauovrres our xνοn, did' dvεεεαεο Aννκιον μυηαοαισσςσα τν μάηχ⁵αρν νρανο Epugoy slaf adyra, zod⁵re auᷣgeie dαο⁵s eοοςεtdous foœ, ou kudovgytav, Kardouxes' εωeτπάν έσνσν dijο NMôαμννεεα dνrονσνπ νν μν‿νoe dendtois- Hy d'νúodd adrote obre Teluaros rexuαe, Odr' dr αναᷣ⁴dus Joous obre xaontuou Oæoν eε‿ον dα reo pydune rd n Ençadooy, ore di vrl.
2) Aesch. Prom. 228 sq.
3) Ibid. 235 sq.: 8„α§ϑν Ʒετ 6τάνꝙσνν‿ εεeουοαα[ςοõ—⁸f[¶ꝗ · Sorod⁵
Toũ u) dιασανᷣεεέωντxς ee Adous μeν. 4) cf. Schoemann. des Aeschyl gef. Prom. p. 35. 5) Cic. Tusc. II, 10: Veniat Aeschylus non poëta solum, sed etiam Pythagoreus.


