De aureae aetatis fabula disputatio.
De antiquissimo rerum humanarum statu et prima condicione variae et discrepantes veterum fuerunt sententiae. Fuerunt, qui principio homines omnis cultus atque ipsius paene humanitatis expertes crederent beluarum ritu vitam miserrimam degisse, quum, quae facienda fugiendave essent, non ratione judicarent, sed caeco sensu moverentur ac solo appetitu impelle- rentur ad agendum neque magis praeterita tenerent, quam futura providerent aut praesentia complecterentur, neque aut ad se ipsos cognoscendos aut ad res extra se positas cogitatione comprehendendas animos adverterent. Ex hac rudi incultaque vita deo aliquo adjuvante genus mortalium ad cultum humanum gradatim perductum esse videbatur. Talia Aeschylus tragicorum princeps generis humani primordia fuisse fingit, qui quidem in ea fabula, quae a Prometheo nomen habet, illum ipsum introducit exponentem, quo loco res humanae fuerint, antequam ipse iis succurrere atque melius eas constituere coeperit. Atque si hoc maxime inter hominem et cetera animantia interest, quod ille animum et mentem habet, qua non solum humana per- spicere, sed etiam ad divinarum rerum cognitionem ascendere possit: profecto, si Aeschylum sequaris, nescias an priscos illos, quos ante Jovis imperium in terris habitasse ait, beluas potius, quam homines fuisse existimes, quos quidem tam stupidos ac paene brutos mentisque, si modo ulla in iis infuit, adeo non compotes fuisse dicit, ut, si quid agendum esset, sine consilio temere omnia miscerent, quaeque sensibus percepissent, non eadem mente complecte- rentur. Itaque aerumnis fere exhausti vitam miserrime trahebant; neque enim ab asperitate coeli sese defendere poterant, quum domuum aedificandarum rationem ignorarent et in antris sole carentibus sub terra habitarent; neque temporum varietates coelique mutationes norant vel quibus quaeque causis ſierent, quibus temporibus ea, quae terra gignit, maturarentur et pube- scerent, observare didicerant, nec denique consilio quidquam et ratione administrabant ¹). Itaque
1) cf. Aesch. Prom. v. 440— 455: ———— rd oorote e a*juœra Avxoumær', ⁴e oρσν toue dyras 16 Eyrous E9 xαα mεα—φρ᷑̈ενυᷣν emπνmν‿dοe:


