Aufsatz 
De Sophoclis Trachiniarum parodo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

G... 46%ν... 70. Verba dicendi, si habeant iubendi potestatem cum accusativo cum infinitivo coniungi notum est. Vide Krueg. gr. p. II.,§ 55. 3. 13.

De infinitivi praesentis 7oxew vi conf. Curtii gramm.§ 400.

v. 130 sqq. errel zi à⁴ροιοοꝙ⁵⁷deν; Hoc enuntiato causam afferri, cur Deianira bene sperare possit, manifestum est. ε spurium esse cum Zippmanno censeo. Quae enim Nauckius ad hoc adverbium muniendum adnotat: ‚Der ⁴αeνετια νοανωων werde nicht dergeſtalt wie Deianira befürchte 2ν6ν los ſein, vana sunt, cum Deianira supra cum choro commu- nicaverit, ad quod adverbium referri liceat. Sine dubio autem propius ad verum accedit 0, quod proposui., conf. Oed. Col. v. 1635, Trach. vv. 266 et 522.

ibid. rεeQ 00GG Nescio cur Zippmannus vocabulum ννοοισι falsum esse censuerit. An putas Deianiram ad spem non incitari eo, quod Juppiter, quippe qui pater mariti sit, Herculi favere dicatur?

X.

Res eo deducta est, ut ea proferamus quae ad scenicam cantici naturam explicandam dicere necesse est.

Scenam esse ante domum Ceycis, regis Trachiniorum, cuius hospitio Deianira utatur, iam supra indicavimus: Nunc perquirendum est, quo modo chorus hanc parodum pronuntia- verit. Atque Rossbachius et Westphalius in libri, qui inscribitur:Metrik der Griechen partis II. pagina 304(ed. II) ita dicunt de parodis:In den ſpäteren Stücken, namentlich bei Sophokles und Euripides fehlen die Anapäſte(sc. in der Porodus) der Chor hält ſchweigend ſeinen Einzug: hier bezeichnet Parodus blos das eigentliche Chorlied. Sed Myriantheus ¹) chorum tacite inter pro- logum in scenam procedere recte negat, quod poeta id aliquo modo in prologo ipso indicare debuerit. Idem hoc refutat, chorum, postquam Hyllus abierit, silentio in scenam progredi. Nam ita nimium temporis intermitti inter prologum et choricum. Neque hoc fieri in ulla anti- quorum poetarum tragicorum fabula. Lamentis igitur a Deianira initio prologi editis, virgines e domo regia elici et carminis partem in scenam procedentes canere verisimile est.

Nunc quaeritur, quantam cantici partem chorus in scenam progrediens edat. Ac pri- mum magni momenti esse videtur, quod chorus in stropha et antistropha de Deianira quasi absente loquitur, in altero stropharum pari eam ipsam alloquitur. Qua re indicatur chorum stropham et antistropham α canentem a Deianira tantum abesse, ut eam alloqui non possit, deinde autem ei ita appropinquare, ut eam compellare possit. Huc accedit, quod numerus prioris stropharum paris cum decoro chori incessu apte convenit. Christius quidem in metr. pagina 587 hoc scribit: ‚daktyloepitritiſche Verſe wurden nicht nur in Enkomien, Hymnen, Threnen und anderen Liedergattungen, ſondern auch in Proſodien gebraucht, ſie waren alſo auch ein Maaß für Proceſſionsgeſänge, unter deren Rythmus der Chor zu dem Altare des Gottes herantrat, ſier eigneten ſich alſo trefflich für den Einzug des Chores in der Parodos. lis igitur assentior, qui huius parodi prius stropharum par choro in scenam progredienti tribuunt.

Alterum vero stropharum par homines docti ²) omnes propter rhythmum motorium, qui huic cantici parti insit, pronuntiari inter saltationem chori volunt. Atque in eo interpretes consentiunt, quod stropham 6 alteri semichoro, antistropham alteri impertiunt. Muffius au- tem in libelli, quem infra ³) dixi pagina 22 indicia, quibus concludi possit, utrum toti choro an semichoriis stropha et antistropha tribuendae sint, affert his verbis: ‚SGeſetzt zwei reſpondierende Strophen ſtehen in einem ſolchen Verhältnis zu einander, daß ſich der Chor in ihnen nicht blos auf gegenſetzlichen Gebieten und nach verſchiedener Richtung hin bewegt, ſondern, daß er auch die einzelnen

¹1) conf. Myrianthei libelli: ‚Die Marſchlieder des griech. Dramas München 1873˙ paginam 70. ²) Christius, Muffius, Henseus, alii.

²) Die choriſche Technik des Sophokles. Halle 1877.