—— Juv. 10, 277: mendicatus victa Carthagine panis. Unde quod efficiatur, cum iam ante exposuerim, hic repetere supersedeo.
5. de Pompeio.
Eiusdem fortunae exemplum apud scholasticos in deliciis habetur Pompeius Magnus. Similia proferunt:
Val. Max. 5, 1, 10:... qui Tigranis tempora insigni regio texerat, eius caput... in suo modo terrarum orbe nusquam sepulturae locum habuit paullo ante Romani imperii columen habitum— sic mortalium negotia fortuna versat— inhumatum iacuisset.
Vell. 2, 53, 3: in tantum in illo viro discordante fortuna, ut cui modo ad victoriam terra defuerat, deesset ad sepulturam.
Poét. lat. min. Riese I 402: divisa ruina est. uno non potuit tanta iacere solo.
ibd. 404: quantus quam parvo vix tegeris tumulo.
„Contrarii“ figurae, quae interest inter opposita et magna facta et parva vel nulla se- pulchra, origo scholastica demonstratur Ovidii de Achille versibus:
met 12, 165: et de tam magno restat Achille.
nescio quid, parvam quod non bene compleat orbem.
vel(de Tibulli morte) amores 3, 9, 40: vix manet de toto parva quod urna capit.
Et Octaviae fabulae auctor ad verbum fere Velleium imitatione expressisse videtur v. 68: dest terra tumulis.
6. de Catone.
„Solus maximum vivendi moriendique exemplum“ ut Haterii rhetoris verbis utar ap. Sen. suas. 6, 2, a cunctis scholasticis habetur M. Porcius Cato Uticensis. Mirum quantum scriptores rhetoresque aetatis in summis principum principatusque studiis adulationibusque ut alios liberae rei publicae amantissimos defensoresque ita Catonem effere laudibus summis inter se certaverunt.
Sen. rh. praef. 1, 9: quem tandem antistitem sanctiorem sibi invenire divinitas potuit quam Catonem. Labienus(Sen. contr. 10, 3 5) quo viro nihil speciosius civilis tempestas abstulit.
Vell. 2, 35: homo Virtuti simillimus et per omnia ingenio deis quam hominibus pro- prior. qui nunquam recte fecit, ut facere videretur, sed quia aliter facere non potuerat, cuique id solum visum est rationem habere, quod haberet iustitiam.
Val. Max. 3, 2, 14: magnum hominibus documentum dedisti, quanto potior esse debeat probis dignatas sine vita quam vita sine dignitate. Quibus in laudibus proferendis fieri non potest, quin hic illic conspirent scholastici:
Vell. 2, 35, 2: omnibus humanis vitiis im- Curt 10, 5, 3, 35:(de Alexandro) plus de- munis semper fortunam in sua potestate buisse fortunae, quam solus omnium habuit. mortalium in potestate habuit.


