Aufsatz 
De priorum Scriptorum argenteae, quae dicitur latinitatis studiis scholasticis. Prooemium
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19 Flor. 2, 9, 6: Marium cruribus effractis servatum aliquamdiu, ut per singula membra moreretur.

Et Senecae et Flori locos non recto itinere e Sallustio fluxisse sed e scholasti- corum officinis, controversiam Senecae 10, 4 perlegenti atque conferenti ultro obveniet: conferas vel Cassium Severum describentem crudelitatem eius, qui liberos expositos debi- litaverat:huic convulsi pedum articuli sunt et torti tali, huic elisa crura... ita franga- tur, ut humo se adlevare non possit, sed pedum crurumque resolutis vertebris reptet vel Vibium Gallum(10, 4, 3)illi praccisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes

tot membra franguntur, ut unum ventrem impleant.

Quibus locis adducimur iam ad aliad exemplum celeberrimum.

4. de C. Mario.

C. Marii vita comprobari solet locus de varietate fortunaequod consul totiens exsul deque exsule consul(Manil. 4, 46)quem si inter miseros posueris, miserrimus, si inter felices, felicissimus reperietur(Val. Mar. 6, 6, 14). ¹)

Ex variis Marii vicissitudinibus duae potissimum res disertos reddunt scriptores scholasticos, ac primo quidempalus et carcer Minturnensis.

Ex iis, quae ipsis verbis similia proferuntur, sunt haec:

Vell. 2. 19. 2: Marius nudus et limo obrutus oculis tantummodo ac naribus eminen- tibus extractus harundineto circa paludem Maricae, in quam se fugiens... abdiderat.

Val. 8, 2. 3: Marium caeno paludis, qua extractus erat, oblitum...

Sen. contr. 7, 2, 6(Capitonis): Minturnensis palus exulem Marium non hausit.

Sen. epigr. 25, 33(Riese I 415, 33) spes Marium movit, turpi se credere limo.

Juv. 10, 276: exilium et carcer Minturnarumque paludes.

Sen. c. 7, 2, 6. Cimber etiam in capto vidit imperantem.

cf. Val. 2, 10, 6. Symmachus or. 1, 5. cum... virum toto orbe victorem Mintur- nensis carcer includeret.

Magis quoquae consentiunt nonnunquam vel verbo tenus iidem scriptores in describendo Marii exilio in ruinis Carthaginis vagantis:

Capito ap. Sen. contr. 7, 2, 6: praetor.. qui in crepidine viderat Marium, in sella figuravit.

Manil. 4, 48: e crepidinibus cepit Carthaginis arces.

Firm. Matern. 1, 3: vides, ut ad crepidinem dirutae Carthaginis fugitivus accedat.

Vell. 2, 19, 4: cum Marius aspiciens Carthaginem, illaà intuens Marium, alter alteri possent esse solatio.

Anth. lat.(Riese) I 415, 37: ille dies, quo Marium vidit supra Carthago iacentem.

Lucan: Phars. 2, 91. solatia fati Carthago Mariusque tulit pariterque iacentes ignovere deis.

Minal. 4, 47: consul adiacuit Libycis compar iactura ruinis.

¹) cf. Norden: Varroniana M. Rh. 1893 p. 541; Müller: Philol. 62, p. 64. A scholasticis deglama- batur demilite Mariano: Quinct. decl. mai. 3 cf. Val. Max. 6, 1, 12 Cic. p. Mil. 9. 3*