Aufsatz 
De priorum Scriptorum argenteae, quae dicitur latinitatis studiis scholasticis. Prooemium
Entstehung
Einzelbild herunterladen

scholastici: Porcius Latro

Velleius Valerius Plinius

Neque igitur recta via scriptores nostros a Cicerone dependere, ¹) sed scholasticorum vestigia cum premerent, casu et inscios in Ciceronem incidisse ultro intelligitur.

3. de Sulla.

Exemplum et felicitatis et crudelitatis apud scholasticos occurrit Sulla factis mo- ribusque. felicitatem celebrant cum alii tum Plinius maior in hist. nat. 7. 137; crudelitas eius multo pluribus locis in exemplum redigitur.

Sen. ctr. 2, 4, 4: in Sulla clementia ſdesideratur.

9, 2, 19: populus Romanus tulerit.. in Sulla crudelitatem. suas. 6, 3(Portius Latro): civilis sanguinis Sullana sitis in civitatem redit. Hac quoque Tn re a plerisque scriptoribus descripta similitudines quasdam non deesse facile comprehenditur: Conferas:

Vell. 2, 17: Sulla vir, qui neque ad finem victoriae satis laudari neque post vie- toriam abunde vituperari potest.

Vell. 1, 25, 3: adeo Sulla dissimilis fuit bellator ac victor, ut dum vincit, aequis- simo ²) lenior, post victoriam audito fuerit crudelior.

Val. 9, 2, 1: L. Sulla, quem neque laudare neque vitaperare quisquam satis digne potest, quia dum quaerit victoriam, Scipionem populo Romano, dum exercet, Hannibalem repraesentavit(ad hoc cf. Vell. 2, 18: Mithridates odio in Romanos Hannibal).

Plin. hist. nat. 22, 12: eam(sc. coronam) capite suo proscriptione sua ipse detraxit tanto paucioribus civibus servatis quam postea occisis.

Crudelitatem simili ratione describi repperimus locis hisce:

Vell. 2, 28, 4: nec tantum in eos, qui arma tulerant, sed in multos insontes saevitum.

Val. 9, 2, l: nec contentus in eos saevire, qui armis a se dissenserant, etiam quieti animi cives proscriptorum numero adiecit.

Quae consensiones hand scio an ortae sint ex morum Sullae descriptione a scho- lasticis utrique sane oblata Sallustiana lug. 95, 4. Idem imitationis fons manifesto apparet loco tractato de Sullae in Marium crudelitate, si conferas:

Sallust. hist. 1, 30: cui fracta prius crura.. ut per singulos artus expiraret.

Sen. phil. de ira 3. 18: Mario Sulla perfringi crura iussit et paulatim per sin- gulos artus laceravit.

¹) sicut vulgo statuerunt, qui viri docti de eiusmodi consensionibus disseruerunt. cf. de Velleio Kaiser. I. l. p. 47. Faust I. I. p. 2:Ciceronis et dicendi rationem saepius imitatus est et permultas sententias immutatas e memoria historiae suae inserit.

2) sic conc. Halm.