Aufsatz 
De priorum Scriptorum argenteae, quae dicitur latinitatis studiis scholasticis. Prooemium
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

Sen. contr. 10, 2, 3:magnis parui exemplis dictum pro viris, qui magna exempla ediderunt.

Sen. contr. 9, 2, 33; Latronem facit dicentemse non esse magistrum, sed exemplum.

suas. 6. 2: Cato vivendi moriendique exemplum.

praef. 9, 3: Latro, declamatoriae virtutis unicum exemplum.

Inde eiusdem elocutionis origo scholastica apparet apud scriptores.: Vell. II. 100, 4. Val. 5, 3, 3;(urt. 8, 14, 42; 4, 14, 6; 4,, 66; Ovid met. 1, 366; 7, 719; 12, 512. luv. 10, 247 etc. cf. Val. 5, 10, 2: Aem. Paullus, nunc felicissimi, nunc miserrimi patris claris- sima repraesentatio.

Quaedam nomina Romanae potissimum historiae in exemplis clarissimis habentur ideoque a nullo fere et rhetore et scriptore non adhibentur.in Catone moderatio, in Cicerone constantia, in Sulla clementia ſdesideratur](Sen. contr. 2, 4, 4)frugalitate Pisones, sapientia Laelii, pietate Metelli monstrabantur(Plin paneg. 28)populus Romanus... tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio impotentiam. in Sulla crudelitatem, in Lucullo avaritiam. (Sen. ct. 9, 2, 19.) Apud Senecae rhetoris declamatores exempli loco adhibitos videmus in controversis e. gr.

Romulum 10, 4, 9; 7, 2, 6. D. Brutum 10, 3, 8; 5, 1. Fabricium(paupertatis ex- emplum) 2, 1, 29; 5, 2. Regulum: 5, 6. Crassum(divitiarum exemplum) 2, 1, 7; 5, 1. Caesarem,; 2, 1, 7; 5, l. Catonem suas: 6, 2; 7, 4. Contr. 6, 4, 8; 2, 7, 4; 10, 1, 8. 9, 6, 7; 8, 4; 10, 3, 5; 6, 7; 6, 4.

Quorum virorum exempla hand raro similitudines vel elocutionis praebere, iam inde elucet, quod saepissime adhibebantur et a scholasticis et a scholasticorum sectatoribus, qui tunc scripta ediderunt.

Jam proferamus, quae de iisdem exemplis similia dicta repperimus ac primo

1. de Codro.

Sen. contr. 8, 4; positis imperatoris insignibus ad mortem cucurrit. Vell. I. 2, 2: deposita veste regia pastoralem cultum induit. Val. 5, 6, ex. l: depositis insignibus imperii famularem cultum induit.

2. de Graccho.

Cic. de or. 2, 6, 7: cui(sc. interfectori Gracchi) pro Gracchi capite erat aurum repensum. Porcius Latro: Sen. suas 6, 3: consularia capita auro rependentur. Vell. II. 6, 5: id(sc. caput Gracchi) auro repensurum proposuit. Val. 9, 4, 3: auro id(sc. caput Gracchi) se repensurum edixerat. Plin nat. hist. 33, 48: cum auro rependendum caput eius(sc. Gracchi) abs- cissum ad Opimium tulerit. ¹) Consensio, quae inest manifesta in elocutionecaput auro rependere qua ratione sit expedienda ex iis, quae in prooemio exposui ultro apparet. Imitationis quodam modo insciae rivulus quem statuendum puto, illustretur stemmate hoc:

¹) Non de Graccho dicit Ovidius met. 13, 473: tunc cum poterat, redimebat et auro.