14
Ut iam accedamus ad quasdam, quae intersunt inter scriptores et rhetores, simili- tudines proferendas, primo quidem distinguendum est inter res argumentumque et formam rerum vel dictionem. Haec vel omnis ex scholasticis sumebatur, res repetebantur ex com- modissimis, qui adiri poterant fontibus.
Sed ne argumentis quidem defuisse scholasticorum auctoritatem iam ostendemus. Huc enim pertinet, si qui scholastici scriptoresque consentiunt in exhibendis iisdem exemplis, iisdem locis communibus, iisdem sententiis vel proprie sensibus.
I. Exem pla
Ac primum quidem proferamus liceat in exemplis inserendis, quae deprehenduntur communitates. Declamatorum etenim scholasticorum proprium erat argumenta causasque suas probare ac confirmare exemplis cum e vita cotidiana tum ex antiquitate repetitis. Quam consuetudinem ut demonstremus, adire opus est huius aetatis fontem eloquentiae scholasticae, Senecae rhetoris dico opus. Quem videmus nimiam apud scholasticos exem- plorum captationem castigantem:
contr. 7, 5, 12: gravis scholasticos morbus invasit; exempla cum dixerunt, volunt illa ad aliquod controversiae thema redigere. ibd. 7, 5, 13: scholasticum est exempla dicere.
Jam vero quemadmodum consuesse vidimus scholasticos causas suas probare ac illustrare exemplis aliunde petitis, ita eiusdem aetatis rerum inprimis scriptores eorum vi- rorum vitam moresque proferre valde adamarunt, qui exemplo quaqua ratione possent esse, ita„ut nec laudaturum magna nec vituperaturum mediocris materia“ deficeret: Vell. 2, 101. cf. Val. Max. 6, 8, 6:„brevis huius facti narratio, sed non parva materia laudationis.“ Etenim Velleius Paterculus, quid in conscribendo opusculo suo spectaverit, quamquam deperdito proemio aperte dicitur nusquam, tamen manifestum est ex iis, quibus ampliorem scriptorum aetatis Augusteae enumerationem excusat verbis(II 31, 3)„paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorum enumeratio.“ Nam quid aliud praedicat hoc loco propositum sibi esse quam inhaerentia oculis ingenia, i. e. dignissima, quae proferantur exempla, oculis subicere. Eodem vero spectat, quod profitetur Valerius Maximus(9. 3, ex. I.):„cum propositi fides excellentissima quaeque complecti moneat.“ Excellentissima vero quaeque ut Velleius ex rebus gestis ita Valerius ex omnibus vitae partibus(6, 2, 1„quia humanae vitae partes persequi propositum est“) perscrutatus in unum contulit, eo sane consilio,„ut documenta sumere volentibus longae inquisitionis labor absit“(praef.) Voce autem„documenta“ significari, quae proprie„exempla“ diximus, perlucet ex verbis 9, 11, 1:„quatenus vitae humanae cum bona tum etiam mala substitutis exemplorum imaginibus persequimur.« cf. Julii Paridis epitomes praef.:„exemplorum conquisitionem cum scirem non minus disputantibus quam declamantibus neccessariam.. quod tibi misi, ut et facilius invenires, siquando quid quaereres, et apta semper materiis exempla subiungeres.“
Inde vero apparet Valeri opus nihil esse nisi exemplorum in usum scholarum con- quisitionem. Necnon ab eodem consilio abhorret opus Velleianum. Nam„cum Velleius in historia Romana enarranda id consilium sit persecutus, ut singulorum virorum indolem,


