Aufsatz 
De priorum Scriptorum argenteae, quae dicitur latinitatis studiis scholasticis. Prooemium
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

mores et re gestas illustraret, evasit inde ampla narratiuncularum collectio, quae scholis subministrare exempla posset. ¹)

Postremo Curtius in rebus Alexandri Magni quid aliud exhibet atque exemplum a scholasticis pertractatum? cf. Sen. rh. suas. 1 et 4. Quinct. decl. min 323.

Quae cum ita sint, mirum nequit esse, quod apud hosce scriptores haud raro pro- feruntur eadem exempla neque ea dissentiunt ab iis exemplis, quae potissimum adhibentur in declamatorum frustulis a Seneca patre collectis.

Sequantur, quae apparent vel communitates vel similitudines.

Ac primum quidem Valeri exempla in domestica et externa divisa scholasticam originem ostendere probant Senecae verba: contr. 10, 2, 15:solebas mihi insignium virorum exempla narrare, quaedam etiam domestica.

Velleius et Valerius iisdem exemplis usi egerunt velut

de Codri morte: Vell. I. 2, 2. Val. 5, 6. ex. 1.

de L. Aemilii Paulli liberis: Vell. I. 10, 4. Val. 5, 10, 2.

de Metelli disciplina: Vell. II. 5, 2. Val. 2, 7, 10.

de M. Popilio Laena: Vell. I. 10, 2. Val. 6, 4, 3.

de severitate Catonis: Vell. II. 8, 1. Val. 8, 4, 5.

de gloria Metellorum: Vell. II. 11, 3. Val. 7, 1, 1.

de Mario et Cimbro: Vell. II. 19, 3. Val. 2, 10, 6; 8, 2, 3. de Catuli libere dicto: Vell. II. 32, 1. Val. 8, 15, 9

de Caesare et praedonibus: Vell. II. 42, 1. Val, 6. 6, 15.

Musa rhetor scholasticus ap. Sen. contr. 7, 5, 13 locum dicitde indulgentia libe- rorum in patres: eiusdem loci conquisita exempla invenimus ap. Val. Max. 5, 4 6:de pietate erga parentes et fratres et patriam et 5. 7.:de parentum amore et indulgentia in liberos.

Sen. contr. 3, 3: frater fecit inter nos pietatis exemplum.

contr. 7, 1, 7:magnum pietatis argumentum filio carus pater post supplicium. cf. Plin. paneg. 28.. pietate Metelli monstrabantur.

Sen. contr. 10, 3, 2 Clodius Turrinus pater declamat: adeo tibi vetera exempla ex- ciderunt bonarum coniugum?

contr. 2, 5, 8 Triari:exspectasse aliqua per logum tempus maritum dicitur... alia desiderio viri attonita in ardentem rogum se misisse... alia pro incolumitate mariti vicaria morte occidit. cf. ctr. 2, 2, 1. Eiusdem rei exemplum profert Vell. II 88, 3; plura conquisivit exempla Val. in capite 4, 6:de amore coniugali et 6, 7:de fide uxorum erga viros.

Paupertatis« exempla exhibet Sen. ctr. 2, 1, 7; 2, 1, 8 et Val. 4, 4. cf. Pancg 28:frugalitate Pisones.. monstrabantur. Usitata inter exempla sunt virorumex summis opibus ad egestatem devolutorum(Sen. ctr. 2, 1, 1) velcorruentis inter divitias suas (ctr. 2, 1, 4) velregum e fastigio suo devolutorum(suas. 1, 9) sicut Croesi(contr. 2, 1, 7) ad quae respiciunt Valerii, quae profert 6. 9 congesta exempla dede mutatione morum aut fortunae vel(7, 1):de felicitate.

¹) Morawski: Anal. Graeco-Lat. p. 31..