13
behutsamer verfahren und nicht jedwede Ahnlichkeit durch Statuierung des Ab- hängigkeitsverhältnisses zwischen zwei Schrittstellern erklären.
Neque vero desunt viri docti, qui communitates, quaequae exstant apud latinitatis argenteae scriptores, ita expediverint, ut alterum ex altero dependere contenderent, ¹) neque, ut nostra est opinio, maximam fere partem esse sumptas ex scholasticis tunc declamationibus.
Neque solum mutuae similitudines, quae interecedunt inter scriptores, in hunc modum explicandae sunt, sed etiam illorum cum prioribus scriptoribus communitates, velut si quae deprehenduntur cum Vergilio Ovidio poëtis, cum Sallustio, Cornelio Nepote, Cice- rone, Livio prosae orationis scriptoribus; Nam, ut supra exposuimus, quidquid a priorum temporum auctoribus splendidi atque ingeniosi inventum erat atque expolitum, a scholasticis arreptum in aulas declamatorum confluxerat. Inde vulgatum iam atque pertritum effusum est in nostrae aetatis litteras. Quo factum est, ut, si Morowskii verbi uti licet(Eos II p. 2) „diversi auctores quasi ex promptuario omnibus patenti excercpsisse videantur... semel iusolentius ficta et prolata posterioribus ita placuerunt, ut nauseam fere moveant frequenti iteratione... sententias enim, quae blande sensus novitate sese animis lectorum sive audi- torum insinuarent, saepius ad hoc exemplar formaverunt auctores“.
Quae cum ita sint, operae pretium esse videtur huius generis vestigia vel signa scholasticae eloquentiae in priores latinitatis argenteae scriptores diffusa exquirere et in unum congesta proferre atque„ita officinis litterariis lucem immittere, quo ingenia et scribendi ratio singulorum auctorum magis notescerent“. ²)
Sed necesse prius nobis est vocem„imitationis“ quam saepius adhibuimus, quid sibi velit, distinctius explanare. Ex ipso vero imitandi studio, quod fuisse apud scholasticos atque inde fluxisse ad aequales scholasticorum scriptores ante exposuimus, id iam elucet, imitationem scriptorum nihil valere ad statuendos scriptorum, quibus usi sint, fontes. Alia enim existimanda est dictionis scholasticae inscia quaedam sectatio, alia scripti alicuius fontis conscia expilatio. Erant sane qui sectarentur data opera unum alterumve rhetorem scholasticum, scholasticam vero rem omnes ultro atque etiam inviti sectabantur. Nonnullis sententiis, nonnullis locis, nonnullis figuris quivis utebatur. In omnium enim ore erant. Neque igitur quisquam furti argui poterat, qui talia pro suis usurpabat.„Man kann un- möglich Nachahmung nennen, was eine aus Erziehung und Umgang gewonnene Form der Darstellung ist.“¹) Eodem spectat, quod Riese de Ovidio profert(Burs. Jahrb. 1877): Gar manches ovidische Wort war sicherlich in dem Grade in die Sprache und Denkweise des kalserlichen Roms übergegangen, daß manches besser aus dieser, nicht aber aus direkter ovidischer Reminiscenz sich erklärt.
Quae cum ita sint, inter rhetores aequaliumque libellos ut similitudinem saepe appare, non ita imitationem petitam atque consulto adhibitam coargui posse praemonendam esse ante omnia puto.
y velut Bauer: Act. sem. Erlang. III p. 103 Wiedemann Phil. 31 p. 393 denique quicunque scripserunt de„scriptore quolibet cuiuslibet imitatore“.
²) Morawski: Eos II p. 7.
³) Dräger: Synt. u. Stil d. Tacitus p. 114 cf. Klebs: Philol. 49 p. 303. Zingerle: Zu lat. Dichtern
I p. 2. 45. 100 II 22.24 not 1. 32. Hartmann: Mynmosyne 32 p. 406, Wölfflin: Arch. f. I. L. 12 p. 113 Kröhnert: die Anfänge der Rhetorik bei d. Römern(1877), Smith I. I. p. 33 etc.


