12
sticis rebus indulgens, alter omnino deditus videtur. Necnon ex eadem decla matorum societate prodiisse illos verisimile est. Etenim S. Pompeius, cui Valerius patrono dedicavit opusculum suum,„qui studia nostra ductu et anspiciis suis lucidiora et alacriora reddidit“¹) et ipse erat declamator„facundissimo sermone, qui ore eius quasi e beato quodam elo- quentiae fonte manabat,“²) et amicus putatur fuisse Ovidii,(epp. ex Ponto II 1I. 4, 5. 15) Ovidii vero summum amatorem fuisse P. Vinicium Vellei patronum Senea tradit (contr. 10, 4, 25.)
Videmus igitur Augusto Caesare mortuo qui primi exstiterunt litterarum Romanarum scriptores alumnos fuisse studiorum scholasticorum tunc Romae maxime florentium.
Tertium post illos obtinet locum Curtius Rufus et ipse omnium opinione non tam rerum scriptor quam rhetor scholasticus, quem adserit Suetonius suae rhetorum latinorum illustrium enumerationi. ³)
Jam vero longum est qui aetate succedunt saeculi scriptores cunctos, quibus fuerint studiis scholasticis, disserere atque examinare. Quaevis litterarum historia docet. Id tan- tummodo satis est monuisse fuisse hand paucos eorum vel ipsos rhetores scholasticos sicut luvenalem vel rhetorum filios propinquosque ut Senecam philosophum, Lucanum, vel cum scholasticis artissima consuetudine coniunctos ut Plinium minorem. Neque Tacitum ipsum ab hisce studiis prorsus fuisse alienum nemo negabit.
Jam vero assecutos nos esse videmus, quod demonstrare nobis erat propositum, primo p. Chr. saeculo imprimis ineunte fuisse scriptorum ingenia non solum mediocria sed etiam communibus aetatis studiis scholasticis prorsus obnoxia.
Schola erudiverat atque instituerat quicumque tunc litteris studebat, haec illi verba, figuras, haec sententias, haec denique dictionem excoluerat, expoliverat. Haec deinde pellexit ad scribendum, haec nonnullis praebuit argumenta tractanda vel res, ⁴) haec sola fere effecit non solum scriptores sed paene ꝓoëtas.
Deinde vero cum scholasticorum proprium cognoverimus studium imitandi vel variandi eiusdem verbi, eiusdem sententiae formam et elocutionem, consentaneum est scriptorum huiusce aetatis omnium fere loquendi rationem prae se ferre quam plurimas consensiones, communitates, similitudines. Sequitur iam, ut tales consensiones emanasse atque prodisse ex communi litterarum eius aetatis fonte, i. e. ex declamationibus schola- sticis, vulgo statuamus.
Itaque litterarum tunc condiciones spectantibus eam necesse nobis est rectam unamque ineundam procedendi rationem sequi, quam nuper praescripsit Morawski, cui viro doctissimo hac in re perquirenda plurimum me debere grato animo profiteor(Phil. 1895 p. 148): die rhetorische Schule hat die Schreibweise der Schriftsteller vielfach beeinflußt; wenn man diesen Gedanken mehr beherzigen wollte, würde man in der Forschung viel
¹) edit. Kempf. p. 210.3 cf. 2900.20.
2) Valer. Max. p. 79.10.
3) Schanz. Hist. litt. Rom. II. 2. p. 205 not. 2.
4) ut Valerio Maximo fortasse etiam Curtio Alexandri Magni res gestas, quippe quae fuerint; scholasticis haud parva materia declamandi, ut docent Sen. suas. 1. 4. Quinct. decl. min. 323 cf. Morawski: Analecta Graecolatina(Krakau 1893) p. 31.


