11
audiebat ut unusquisque illius aetatis vir eruditus ac nobilis Romanus. Qui fit, ut primus declamatorium hunc sermonem plane in litteris Romanis sit imitatus. EFam autem quam ipse patefecit viam, alii postea secuti latinitatem, quae dicitur argenteam excoluer unt atque ita proprium huic aetati scribendi genus effinxerunt. Itaque ex opusculo eius com- pendiario totius illius aetatis tanquam e speculo refulget imago eruditionis atque studiorum aetatis velut ex degressionibus intextis quae ad litteras pertinent.(I. 5. 16— 18, II. 9.36), ex Ciceronis laudatione funebri(II 66), ex narratiunculis ac bene dictis ac morum descriptionibus.„Seine Meinungen, ut ait Sauppius,¹) zeigen sich als die Ansichten der Umgebung in Lager und Stadt. Die Oberflächlichkeit seiner gesellschaftlichen Umgebung machten es ihm unmöglich, seinen Blick über diesen Dunstkreis zu erheben.... dass die Ansichten ihrer Umgebung ganz die ihrigen sind, ist ganz natürlich, da sie ihnen die einzig möglichen scheinen und sie für eine andere Betrachtung der Dinge gar kein Organ in sich haben.“
Inde ratione comprehenditur res sane mira, quod in historia Vellei summatim et festinanter, ut ipse pluribus locis profitetur, conscripta tractatas videmus quaestiones mere litterarias) atque insertas cuiusque aetatis scriptorum celebrium enumerationes. Etenim eiusmodi rebus ab argumento operis plane alienis primo quemque obtutu offendi nemo negabit, praesertim cum conscripserit historiam non vir doctus inde a pueritia litteris deditus, sed miles veteranus et in litteris quasi homo novus. Idem Vellei studium cognos- cas ex delectis iis quos memoratu dignos putat, scriptoribus(II ↄ et II 36). Nam cum afferat rerum scriptores novem, poëtas terdecim, oratores vero viginti quattuor, eloquentiae longe principem locum attribui manifestum est. lu eandem cadit rem, quod in enarratis poétis(II 36) praetermisit Horatium et Propertium, exhibuit nonmodo Vergilium, Ovidium, Tibullum, sed etiam tenuiores multo Varronem Atacinum Rabiriumque. Hosce autem constat et rei scholasticae sectatores et Ovidii amicos fuisse. Vergilium vero et Ovidium magis esse in scholis rhetorum tractatos quam Horatium„obscurumque Propertium“ nemo non videtz) Nempe ii potissimum coluntur, qui indole ac argumento proxime cum rhetoribus congruunt, ipsi quoque scholastico aliquantulum imbuti fuco. Elegantiae enim ac formae magis sane studuerunt vel Rabirius vel Varro Atacinus quam Horatius ac Pro- pertius sensu difficiliores minusque politi.
Jam satis videor demonstrasse mihi Vellei Patertucli ingenium et studium scholasticum.
Idem fnisse Valerii Maximi aequalis eius studium facile apparebit.„Es ist wohl nicht ganz zufällig, daß des Valerius Maximus Sammlung um dieselbe Zeit und in demselben höfischen Geiste entstanden ist“.4)
Scriptor uterque notus posteritati non nisi eo, quod in opere suo de se ipse tra- didit, alter praetorius rei scholasticae deditus, alter scholasticorum discipulus et studio et condicione scholasticus, alter conscripsit rerum gestarum epitomen, alter„documenta sumere volentibus“ ab illustribus electa autoribus„facta simul ac dicta memoratu digna“(praef.) in usum scholarum congessit, alter mediocri, alter pusillo paene ingenio proprio, ideo alter schola-
¹) Dhera sel. p.
²) I. 3. 2,3. 5. 5. 6 s. II. 9. 36. 66.
³) cf. Weichert: Comm. de Vario poëta lip. 24 Gruppe: Quaest. Auneanae p. 30. Norden I. I. I 244. 4) Peter: Gesch. d. röm. Kaiserzeit I p. 2


