10
adulescentes necnon corroborata iam aetate erant imbuti. Quae cum ita sint, nemo miratur homines sic eruditos prae se ferre scholastici studii notas manifestas.
Quamobrem aetatis et Augusteae et antecedentis scriptores scholasticis studiis hic illic affecti neque prorsus infecti sunt, quamquam procedente tempore auctoritas scholasti- corum magis magisque augebatur. Nostrae rei indulgere videmus inte primos Sallustium, Cornelium Nepotem, Livium in prima potissimum decade, deinde Ciceronem ipsum in postremis maxime orationibus, inter poëtas Vergilium inprimis Ovidiumque, denique quos affert Velleius in scriptorum aetatis Augusteae enumeratione(II. 36).
lam accedamus ad eam, qua studiis rhetoricis neminem non teneri ante exposuimus aetatem.
Tiberio enim principe qui litteris operam dabant post confecta bella civilia ideoque post nata studia scholastica adulti florentissimis hisce studiis scripta sua publici iuris fecerunt. Quare iisdem studiis eos teneri nemo iam miratur. Accedit, quod scriptorum tunc floren- tium et numerus exilior et ingenia mediocria vel etiam pusilla fuisse satis constat. Sufficit afferre nomina qualia Phaedrum, Velleium Paterculum, Valerium Maximum, Manilium. Magni vero ingenii proprii ac peculiaris scriptorem excepto Tacito vel Seneca philosopho totum hoc saeculum protulit neminem. lam vero, ut diximus ante, quanto quis est minoris indolis, eo facilius indulget aetatis voluntatibus ac studiis.
Itaque priusquam re ipsa comprobetur, statui potest omnes huius aetatis scrip- tores teneri studiis scholasticis.
Ex hisce scholasticae discipulis, qui saeculi studia in litteris Romanis expresserunt, primi nobis exstant Vellius Paterculus et Valerius Maximus.
Recte igitur Velleium Wöfflinus appellavit„den Bahnbrecher der silbernen Latinität“ (Arch. f. l. L. II. 335.) Item Norden: Ant. Kunstpr. I p. 302: Vellius ist für uns der erste der Geschichte nur vom Standpunkt des Rhetors geschrieben hat.“
ldeo enim, quod tribunus belli, sed in litteris tiro eam sibi assumpsit dicendi cogitandique rationem, quam didicerat in institutione rhetorica, adhibere consuerat in usu aequalium atque amicorum. Agmicus etenim illius, cui dedicavit opusculum suum erat P. Vinicius rhetor quidam haud ignotus, quem Tacitus praedicat(Ann. 3, 5) „hominem comptae facundiae,“ cuius pater P. Vinicius, sub quo Vellius tribunus militum, ut ipse narrat(II 101) stipendia meruit, a Seneca habetur„exactissimus vir ingenii, qui nec dicere res ineptas nec facere poterat“¹). lam vero nisi arro- gantis esset opinionem a mera coniectura repetitam hic proferre, a P. Vinicio patre con- tenderim una cum Marco filio in studia scholastica esse inductum Vellium eundemque postea praetorium stipendiis factis Romam ad eadem studia revertisse.2) Sed utcumque ea res se habet, is videtur fuisse Velleius, ut sine ulla difficultate sociorum sibi vindicaret studia litterarumque voluntates atque ultro eas et paene inscius sibi assumeret. Ita autem scrip- sit, ut dicere vel declamare consueverat, declamationes autem, si ipse non habebat, attamen
¹) contr. 7, 5, 11 ceterum de Viniciorum rationibus rhetoricis cf. Gruppe: Quaest. Anneanae p. 27 not. 2, 3 Morawski Philol. 35 p. 715.
2) velut praetorius ille, de quo Seneca narrat(contr. 1, 2, 22): hoc genus sensus memini quen- dam praetorium dicere, cum declamaret controversiam. cf. Norden. J. I. I 302: Kaiser: de fontibus Vell. Pat. Diss.(Berl. 1884) p. 48. Oppen: de M. Vell. Pat. Diss.(Rostock 75) p. 4. Faust: De Vell. fide Diss. (Giessen 1891) p. 2.


