Aufsatz 
De priorum Scriptorum argenteae, quae dicitur latinitatis studiis scholasticis. Prooemium
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

In iis quos maxime imitabantur scholastici, erant prioris saeculi magni scriptores et poètae ii, qui rhetoricis potissimum artibus inserviebant ac studebant itaque cum eloquentia scholastica cognatam quandam dictionem excoluerant. Erant autem in historicis Sallustius inprimis et Livius, in oratoribus Cicero, in poêtis Vergilius. Sed cum illorum quoque aetate scholastica eloquentia vigeret nec tamen dominaretur, dignosci haud facile potest, quantum ipsi declamationibus debuerint quantum ipsis declamatores. Ovidium utpote his iuniorem certe constat non tam scholasticis imitationi fuisse quam ipsum imitatum esse illos. Subsequantur ex Seneca patre, quae exstant imitationis exempla aliqua ac primum quidem quibus imitatio Ciceronis arguitur:

contr. 1, 4, 7: color.. unus ab omnibus, qui declamaverunt, introductus est.. ex

illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controversia dixit. suas. 6, 2: verba Livii in Ciceronis laudatione funebri afferuntur:.. in cuius (sc. Ciceronis) laudes exsequendas Cicerone laudatore opus fuerit. Vergilii imitationem plures loci arguunt velut. suas. 3, 5: solebat Fuscus ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret. contr. 7, 1, 27: Montanus.. aiebat illum(sc. Cestium) imitari voluisse Vergilii des- criptionem. cf. 7, 1, 27.

suas. 3, 7: ergilii illudplena deo) dicebat Gallio Nasoni suo valde placuisse; itaque fecisse illum, quod in multis aliis versibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa, sed palam mutuandi, hoc animo, ut vellet agnosci... cf. deinde contr. 4, 4, 5.

Ovidius non tam a scholasticis imitando est expressus quam ipse illos sectabatur.

Quod ut intellegatur haec tantum proferre sufficiat exempla:

contr. 2, 2, 8: Adeo studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in versus

suos transtulerit(sc. Ovidius). 3, 7: Scaurus multa Montaniana in Ovidio arguit.

Exposuimus iam aetatis proprium ac peculiare declamandi studium auctoritatemque; cognovimus huius studii propriam atque insignem imitandi consuetudinem, suspicari ultro possumus harum rerum inesse vestigia ac signa perspicua in litteris eiusdem aetatis Romanis; restat, ut recte suspicatos nos esse demonstremus; Exquiramus igitur quantum possumus eorum, qui primo post Chr. saeculo viguerunt scriptorum studia scholastica.

Sed priusquam propositum ipsum aggrediamur, necesse est, quo fueriut ingenio saeculi illius praesertim ineuntis scriptores, exponere. Hanc enim rem quanti sit momenti, initio iam exposuimus. Magna ingenia dominantur, parva saeculi studiis auctoritatique in- serviunt vel certe indulgent.

lam vero quae exstiterunt in omni genere litterarum Romanarum Augusto Caesare imperante ingenia magna, enata sunt atque adoleverunt ante florentem eloquentiam scholasti- cam, viguerunt autem, dum res scholastica adolevit necdum cunctis litteris imperabat, ex- stincta denique sunt, quo tempore scholastici principatum obtinuerunt in litteris Romanis, i. e. Tiberio imperium ineunte. Qui primi post hoc tempus evaserunt in litteris Romanis

scriptores, per omnem vitam scholasticis exercitationibus et declamationibus et pueri et 2