6 Seneca et Tacitus: Tac. dial. 20: invenes referre domum aliquid illustre et dignum memoria volunt traduntque invicem ac saepe in colonias ac provincias suas scribunt.
dial. 10: haec in ipsis auditoriis praecipue laudari et mox omnium sermonibus ferri
Sen. suas. 2, 10: recolo nihil fuisse me invene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alius alia inclinatione vocis velut sua quisque modulatione cantabat.“ Similiter Quinctilianus de similitudinis figuris verba faciens dicit:„quae me iuvene ubique cantari solebant.(VIII. 3. 76).
Tacitus de se ipse profitetur in dial. 3: ego in iudiciis non utrasque(sc. Aprum et Secundum praeceptores suos) modo studiose audiebam, sed domi quoque et in publico adsectabar mira studiorum cupiditate et quodam ardore iuvenili, ut fabulas quoque eorum et disputationes et arcana semotae dictionis penitus eriperem. eiusdem denique rei testis est ipse Seneca rhetor, quippe qui tantam sententiarum causarumque molem quas inde a pueritia in declamationibus scholasticis audierat, menti suae tantopere habuerit infixam, ut senex posset memoriae prodere.
lam satis mihi videor demonstrasse studiorum huius saeculi scholasticorum per omnem vitam auctoritatem.
„Roma auditorium magnum factum est, ubi recitationum clamores in omnibus urbis regionibus strepebant.“ ¹)
Priusquam vero qua fuerit auctoritate primo p. Chr. saeculo in litteris Romanis scholastica illa eloquentia, necesse est, qualis fuerit ipsa quibusque in rebus versata sit, paucis disserere. Contraria erat eloquentiae novae antiqua eloquentia fori et iudiciorum. Haec libera rei publicae, illa imperio Caesarum florebat. Itaque in Labieno erat, iudice Seneca(in praef. 10.5),„color orationis antiquae, vigor novae, cultus inter nostrum ac prius saeculum medius“.(cf. Tac. dial. 19.)
Forum ac scholam res esse contrarias in praef. 3.12 descriptum videmus:„cum in foro dico, aliquid ago, cum declamo,... videor mihi in somniis laborare... res ipsa diversa est: totum aliud est pugnare, aliud ventilare... scolam quasi ludum esse, forum arenam.... non est, quod oratorem in hac puerili exercitatione spectes.“ cf. pr. 9.2— 57.²) Summa autem est acerrimi indicii Senecae, cum dicit ibd:„.in scholastica quid non supervacuum est, cum ipsa supervacua sit,“ et praef. 10.1:„hoc habent scholasticorum studia: leviter tacta, delectant, contrectata et proprius adducta fastidio sunt.“
In talibus proferendis iudiciis omnes fere saeculi scriptores consentiunt, ³) mirum vero, quam rem omnes fere fastidire dicant, omnes fere sectari: neque enim putatur, ut apparet ex Seneca contr. 1. 8.16„solidius alipuid scripti genus“ declamatio scholastica.
Materiis, quae tractabantur a declamatoribus scholasticis crimini dabatur, quod„fictae, erant neque ullo modo ad veritatem accedentes“ atque a foro vitaeque usu alienae„linguam modo et vocem exercebant“(Tac. dial. 35). Neque enim, ut populo et indicibus persuaderetur ac soli usui serviretur, in negotiis seriisque rebus versabantur declamatores, sed ut delec- 9 Smith: De arte rhet. in Sen. trag perspicua Diss. Leipz. 1885 p. 3.
2)„in scholasticis declamationibus.. omnia molliora et solutiora sunt. in foro partem accipiunt, in schola eligunt; illic iudici blandiuntur, hic imperant; illic inter fremitum consonantis turbae intenden-
dus animus est, vox ad aures iudicis perferenda— hic ex vultu dicentis pendent omnium vultus. ³) velut Quinct. 10.5.17; 2.10.3; 12.11.15 Petron. 1.3. Tac. dial. 25, Iuv. 1.15 Pers. 3.44 etc.


