Aufsatz 
De priorum Scriptorum argenteae, quae dicitur latinitatis studiis scholasticis. Prooemium
Entstehung
Einzelbild herunterladen

arent otiose audientes illisque placerent. Id se agere aperte Cestius rhetor fatetur ap. Sen. contr. 9.6.12:multa dico, non quia mihi placent, sed quia audientibus placitura sunt.,

Placebant autem auditoribus materiaeincredibiliter compositae.. tyrannicidarum praemia aut vitiatarum electiones aat pestilentiae remedia aut incesta matrum, aut quidquid in schola cotidie agitur, in foro vel raro vel nunquam(Tac. dial. 35.)

Hae et similes erant materiae, quae in controversiis scholasticis potissimum tracta- bantur. Neque magnopere variabantur.Ociidit miseros crambe repetita magistros, Iuve- nalis queritur ipse scholae quondam magister. De adulterio e. g. tractatur in controversiis, quae exstant Senecae septies(I, 4; 1, 7; 2, 7; 4, 7; 6, 6; 7, 5; 9, 1;) Quinct. decl. mai. 18 Calp. Flacc. 8*(1, 2, 11, 17, 23, 31, 40, 48, 59.)

Inde effectum esse apparet, ut non modo in paucissimas materias sed etiamin paucissimos sensus et augustas sententias detruderetur elequentia(Tac. dial. 32) nam cum de vexatis illis quae agebantur argumentis novi proferri vix quicquam iam posset, fieri non potuit, quin eandem vel rem vel sententiam alius alium imitando iterum iterumque alius alia variatione verbis exprimeret. Formae, non rei studebatur. In illam omnes in cumbe- bant. Quibus de causis omnis est scholastica eloquentia posita in formae vel dictionis mitatione. Imitabantur pueri in scholis eos quos tractabant poëtas aliosque scriptores; imi- tabantur adulescentes, quos audiebant rhetores, rhetores ipsi in declamando imitabantur celeberrimum quemque cum priorum tum ipsorum temporum vel oratorem vel poëtam vel rerum scriptorem.

Inde vero exstitit in litteris Romanis tunc praesertim temporis late diffusum imi- tationis studium. Omnia fere quae hac aetate scripta sunt, huius rei prae se ferunt vestigia. Nam tum omnes scriptores a scholasticis excultas mentes ostendebant.

lam vero quaenam ratio in imitando esset adhibenda Seneca filius in epistulis suis edocuit(84.5): Nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare... deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiamsi apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.

Idem Seneca falsam imitationis rationem obicit L. Arruntio ep. 113.17.. fuit Sallu- stianus.. est apud Sallustiumexercitum argento fecit i. e. pecunia paravit. Hoc Arruntius amare coepit. posuit illud omnibus paginis. Quae apud Sallustium rara fuerunt, apud hunc crebra sunt et paene continua... vides, quid sequatur, ubi alicui vitium pro exemplo est.

Sunt tamen qui imitationem quamvis a plerisque probatum reprehendant velut Seneca noster, qui dicit contr. 10, 4, 21:hanc sententiam Latro fortius et virilius dixit, qui non potest furti suspectus esse et praef. 1. 10:sententias a disertissimis viris iactatas facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt et sic sacerrimam eloquentiam, quam praestare non possunt, violare non desinunt. Alii vero a tali crimini sese defendunt velut Fuscus ap. Sen. contr. 9, 1, 13,cum Adaei sententia obiceretur, non infitiari aiebat transtulisse se eam in latinum.. non commendationis id se ant furti, sed exercitationis causa facere. do, inquit, operam, ut cum optimis sententiis certem, nec illas corrumpere conor, sed vincere.

OQuam vulgatum fuerit in scholastica imitandi studium. optime demonstratur Senecae patris operis plurimis locis: