5
vel. dial. 19: Cassium Severum.. primun adfirmant flexisse ab illa vetere atque directa divendi via, non infirmitate ingenii nec inscitia litterarum transtulisse se ad illud dicendi genus(sc. scholasticum) contendo, sed iudicio et intellectu; vidit namque.. cum condicione temporum et diversitate aurium formam quoque et speciem orationis esse mutandam.(cf. 33).
Verba qualia„luxa temporum“„condicio temporum“ pertinere ad amissam liber- tatem rei publicae, nemo non videt.
Jam vero quae hisce Senecae et Taciti locis effecta esse puto, sunt haec:
Post bella civilia eloquentia Romana a„foro et a causis et a veris proeliis“ in „auditoria et theatra“ scholasticorum vocata est. Forensis eloquentia auctoritate cessit facun- diae scholasticae. Non iam exercitationis causa ut ante, declamabatur, sed„ostentationis causa“ scholasticus orator„cantabat“, i. e. declamabat, voluptatis causa populus audiebat. Eloquentiae, ut ait Seneca studebant eloquentiae causa. Id denique effectum est, ut ingenia quoque Romana paulatium Augusto imperium obtinente averterentur a publicis negotiis „ad otia domestica“(praef. 3.1). In hisce rebus quivis versabatur, et princeps et consul et libertus. Principes illis studiis favisse') mirum non videtur utpote quorum multum interesset „puerili hac exercitatione“ animos hominum a re publica capessenda magis magisque averti. Quae cum ita sint, ingravescente cotidie studio facta esse scholasticorum aulas audit- criaque Tiberio imperante domicilium ac sedem non modo eloquentiae sed studiorum omnium ad litteras pertinentium nemo mirabitur. War ja doch, ut ait Hammer, ²) die Rhetorenschule in der Kaiserzeit nicht mehr bloss die Vorbereitung für den eigentlichen praktischen Beruf, sondern der Mittelpunkt des geistigen Lebens in der Hauptstadt Gund der Provinz.
Jam vero non intra aulas suas sese continuit scholasticum, quod nuncupavimus studium, sed egressum ex umbris scholarum societates cunctas et convictus implebat vitamque et publicam et privatam rhetoricis et artibus et litteris infecit. Etenim ex Seuecae verbis de Latrone rhetore celeberrimo factis in praef. 10, 15„nunquam solebat disputare in conviviis“ potest intellegi, ne convivia quidem caruisse studiis talibus. Nonne ipsum Tiberium Caesarem Suetonius narrat quaestiones declamationes litterasque respicientes adamasse tractari. ²)
Sed quid mirum? Scholasticis studiis si qui inde a pueris imbuti ne viri quidem desierunt declamatorum circulis uti, non poterant non illius rei signa totam per vitam servare ac prae se ferre.„Die in den Jahren der größten Empfänglichkeit in so reichem Maße auf- genommenen und fest eingeprägten Eindrücke mußten ihre Wertung für das ganze Leben behalten.“⁴¹) Nam„pueri fere ant invenes scolas frequentant(Sen. praef. 3.15) adulescentes deducuntur in scenam scholasticorum, qui rhetores vocantur(Tac. dial. 35), invenes pro- fectus sui causa oratores sectantur(ib. 20).
Qui quam avidis auribus exceperint declamatorum explicationes testis sit idem
¹) cf. Sen. contr. 2,4, 6,5; 10,5,22 Suet. Aug. 89: recitantes et benigne et patientes andivit; nec
tantum carmina et historias, sed et orationes et dialogos.
²) Beitr. zu d. 19. gröss. quinct. Reden. Prg. München 1802 p. 5.
3) Suet. Tib. 56; 70. 4) Friedländer: hist. mor. III p. 384; p. 396; Nordeo: Ant. Kunstpr. I p. 236 sqq.


