Aufsatz 
De priorum Scriptorum argenteae, quae dicitur latinitatis studiis scholasticis. Prooemium
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Quare ad rem patefaciendum ipsius utimur verbis: Contr I praef. 12: hoc genus materiae, quo nos exercemur, adeo novum est, ut nomen quoque eins novum sit. contro- versias nos dicimus; Cicero causas vocabat. Hoc vero alterum nomen Graecum quidem, sed in Latinum ita translatum, ut pro Latino sit, scholastica. ¹)

Hic conferas Tac. diol. 35:ipsae vero exercitationes magna ex parte contrariae, nempe enim duo genera materiarum apud rhetores tractantur, suasoriae et controversiae- ex his suasoriae quidem tanquam paullo leviores et minus prudentiae exigentes pueris delegautur, controversiae robustioribus adsignantur. Haec studia, unde sint orta quan- doque et qua ratione coeperint celebrari, hi doceant loci:

Sen. praef 1. 12:... studium ipsum nuper celebrari coeperit, ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.

ibid.: ipsa declamatio apud nullum antiquum oratorem ante Ciceronem ²) et Cal- vum invenitur.

praef. 2, 5: primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius.

ibid de Fabiano rhetore: habuit et Blaudum rhetorem praeceptorem, qui ſprimus eques Romanus Romae docuit. Huc refer Tac. dial. 35: at nunc adulescentuli nostri de- ducuntur in scenam scholasticorum, qui rhetores vocantur, quos paullo ante Ciceronis tem- pora exstitisse... manifestum est.

praef. 3.15 hi corruptius iudicant, ſquij pueri fere aut iuvenes scolas frequentant.

praef. 10.4 de T. Labieno: non admittebat populum, et quia nondum hacc consue- tado erat inducta..

praef. 4.9 declamabat Paterius admisso populo extempore.

Vulgata haecconsuetudo quantum contulerit ad scholasticum studium latius diffundendum, intelligitur facile. Accesit huic similis alius, qui tunc increbruit mos.

praef. 4.2 Pollio Asinius primus omnium Romanorum advocatis hominibus scripta sua recitavit(cf. praef. 10.8). Quae nova res, in quantum post abierlt aetatis studium, vivis coloribus nobis depingunt Tacitus in dial. 9 et Invenalis qui ipse fuerat rhetor scholasticus, in sat. septima. Ex his quos attuli locis apparet postremis liberae rei publicae temporibus ortum esse Romae studium elequentiae scholasticae, postea vulgatum in morem abiisse ³) inde ab ultimis Augusti Caesaris temporibus.

Cuius rei quae fuerint causae quamquam distincte exponitur nunquam,¹) tamen elucet e locis nonnullis velut.

praef. 1.7 in deterius cotidie data res(sc. facundia Romana) est sive luxu temporum nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est sive cum praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestu- que vigentia... torpent ecce ingenia desidiosae iuventutis nec in unius honestae rei labore vigilatur. Similia affert.

Tac. dial. 28 quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artes descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed desidia iuventutis.. et oblivione moris antiqui?

¹) de verbi huius origine ac vi disseruit Klee in progr. Ostrowensi(1877) p. 8. sqq.

2) Cic. Brut. 310: commentabar declamitans sic enim nunc loquuntur.

3) Tac. dial. 28 quae mala primum in urbe nata, mox per lItaliam fusa, iam in provincias manant. ¹) ideo quia sub Tiberio principe, cum edidit opus Seneca aperte loqui erat periculosum.