Aufsatz 
De priorum Scriptorum argenteae, quae dicitur latinitatis studiis scholasticis. Prooemium
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De priorum scriptorum argenteae, quae dicitur latinitatis studiis scholasticis.

Prooemium.

Duabus inprimis conformatur rebus cuiuslibet scriptoris scribendi consuetudo et ipsius indole ingenioque proprio et aetatis communi quadam in litteris sermonibusque voluntate ac iudicio.

Unusquisque enim eiusdem saeculi homo eruditus easdem fere scholas frequen- tavit, eosdem fere libros lectitavit, iisdem fere circulis codemque usu continetur, eadem denique ratione excultam prae se fert mentem.

Quae cum ita sint, ad intellegendam cuius vis scriptoris dictionem scribendique rationem nibil tam valere quam totius actatis condicionem litterariam habitumque temporum nemco negabit.

Jam vero quanto quis est levioris ingenii proprii quantoque magis in litteris exsistit tanquam homo novus, eo facilius putandus est incidere in saeculi sui studia et volumtates iisque inservire.

Deinde, quanto magis praevalet saeculi auctoritas universarumque litterarum propria quaedam vis ac natura, eo minus fieri potest quin singulorum ingenia temporum non opprimantur moribus studiisque. Quibus rebus primo post. Chr. saeculo Romae coniunctis litterarum latinarum constituta est species singularis.

Neque enim alio tempore unquam cum singulorum ingenia scriptorum uno alterove excepto fuerunt magis mediocria, tum saeculi totius studia litteraria et scribendi dicendique consuetudo magis congrueus atqueae quabilis quam principum, qui primi. Augusto Caesari successerunt aetate.

Ac primum quidem erit nostrum temporum studium tunc ingravescens paucis describere.

Non immerito dici potest ad nullam fere antiquarum litterarum aetatem illustran- dam utilius adiumentum suppetere quam quo ad primum p. Chr. saeculum utimur, Sene- cae patris opus¹) inscriptumAnnaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae, divisiones colores ae unum suasoriarum, decem controversiarum libros continens.

¹) Leo: observ. crit. ad Sen. trag. p. 149.