XI
peragi poterit, tamen cum a me et Domini scholarchae et officii mei ratio et ipsorum qui fidei meae ab ampli- tudine vestra commissi sunt, adolescentum utilitas, aliquod eius modi ludicrum exercitium postularent, victus tandem invita potius Minerva aliquid aggredi quam vel authoritatem Scholarcharum defugere vel officio meo deesse vel Scholasticorum et Reipublicae utilitatem impedire aut minus promovere malui. Delectos igitur pueros et adolescentes Sacram tragediam ex libro Esther Sumptam multis exantlatis laboribus et devoratis fastidiis tandem docui sic ut eam tolerabiliter nisi in admodum iniquos censores incidant, agere mihi posse vide- antur. Sunt autem Nobilium virorum amplissimi ordinis vestri consilio et authoritate crastina dies et hortus ille, in quo Sagithariorum certamen nuper fuit, dicto exercitio Scholasticorum destinati, id quod etiam ante Sapientiae vestrae cognitum fuisse arbitror. Etsi porro amplissima vestra excellentia multo dignioribus utili- oribusque iisque seriis et maxime necessariis occupatur et adhiberi debet negotiis, adeoque ego sine rubore et verecundia vos ad nugas nostras pueriles invitare nequeo: Tamen quia me non stulta ambitio aut ingenii et morum levitas aut sordidi alicuius lucri spes aut alia inhonesta causa, sed Scholarcharum observantia, officii ratio et Scholae vestrae utilitas ad instituendam hanc rem ludicram promoverint, cumque non tantum in honorem et commodum splendidissimi vestri ordinis et totius Reipublicae Francofurtanae res haec instituta sit, verum etiam eius modi Scholasticorum ludo Amplitudinem vestram interesse maximopere deceat, animum sumo ut audacius et maiori cum fiducia Excellentiam vestram ad spectandam quam acturi sumus Tragoediam invitem. Neque enim ignorat Sapientia vestra, ut in pomario novellarum arborum, ita in civitate puerorum recte instituendorum et educandorum primam et maximam curam esse gerendam. Quod autem et ludicris puerorum exercitiis excellentes virtute et authoritate viros aliquando interesse deceat vel inde patet quod Cicero in offciorum I libro de adolescentum recreationibus, atque etiam inquit, cum relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae, quod facilius erit, si et huius modi rebus maiores natu interesse velint. Humiliter igitur et qua decet observantia amplissimam vestram Excellentiam oratam volo, inclyti viri Domini et Patroni colendissimi, ut cras ad horam 2 pomeridianam in supra commemorato horto comparere et ludos Scholae vestrae Spectabili vestra praesentia, authoritate et dignitate exornare dignemini.
Etsi enim, quae in vobis summa est, mihi roganda erit humanitas ut lapsibus candido animo velit ignoscere, tamen haud iniucundam Amplitudini vestrae spectaculum exhibitum iri spero. Quam vero utile sit hoc ludorum genus et alioqui vestra novit Sapientia et multi doctissimi viri, gravissimis argumentis confirmarunt, quorum et ego sententiam secutus, de fructu scenicorum exercitiorum non nihil in prologo cras, favente Deo, explicari curabo. Si nihil aliud inde proveniret commodorum, tamen hoc unum illustri Amplitu- dinis vestrae praesentia dignissimum esse iudico, quod adolescentum hac ratione maiores ad studia prosequenda et alacriores fiunt animi. Iterum igitur atque iterum rogo Amplitudinem vestram ut nobis clementer et honori- fice adesse dignetur; quibuscunque id potero officiis posthac compensare promitto, me nullum honestum et meis viribus parem laborem fugiturum.
Deus Amplitudinis vestrae dignitatem clementissime tueatur conservet et augeat per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.
Excellentissimae Amplitudini vestrae humillime additus M. Jeremias Homberg, Fridslariensis, Scholae vestrae indignus Rector. Amplissimis viris D. D. Consulibus et Senatui Reipublicae Francofurtensis, Dominis et Patronis Suis colendissimis.
Bereits am 8. Juni 1568 hat Homberger, der, dem Zuge seiner Zeit folgend, das Lehramt nur als Vorstufe für den Eintritt in den sozial höher geschätzten geistlichen Beruf angesehen hat,„seinen Dienst vffigeschriben“. In seinem Entlassungsgesuche erzählt er u. a. ²³):„Ludvig Graue zu Otingen hat mich durch ein eygnen Botten vnd gnediges schreiben zu sich in schloß Garburg, Im Rhies gelegen, gefördert, mich gehn Ötingen zum Pfarrherrn und der um- liegenden Kirchen und Klöster Superattendenten ordentlich und legitime beruffen und erfordert und, hat mich, vermög der Ordination, so ich anno 1557 zu Jhena empfangen, auch, weil ich ettlich Jahr das Heilig Ministerium Im Waldeck und Areiben durch Gottes Hilf verwaltet,
²3) Pred. Minist. Eccl. Tom. XIII(Gymnasium) nr. 1. 2*


