Aufsatz 
Quae partem mathesis in gymnasiis docendae sunt?
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

dimetiamur solidorumque corporum quantitates deſiniamus, discipulis monstran- dum est, et aptissime quidem, ut opinor, in ipsis theorematibus explicandis, ut quodque ad haec spatia describenda maxime adhibetur. Instrumenta, qui- bus indigemus, palos, decempedam, catenam, dioptras, meiisulam geometricam, angulometrum, cetera magister ostendat, et quomodo iis utamur doceat. IHIoc sufficiet, ut discipulus non solum intelligat, problemata solvi posse, sed etiam perspiciat, qua ratione solvantur. In campo ipso discipulos arte dime- tiendi exerceri necessarium non puto, quod, etiamsi temporis iacturam non cures, multum habet difficultatis, si classes repletae sunt nec severa disciplina magistri continentur. Neque tamen ego nolim, semel iterumque magister discipulos, si res ita feret, in agrum deducat ibique eis ostendat, quo modo instrumenta adhibeantur. Multa praeterea sunt exempla, quae, quum sup- putando inveniantur, in auditorio ipso solvi possunt.

Similis est ratio trigonometriae applicatae et planae et sphaericae. Qua quum utimur, id potissimum agimus, ut, qnae disciplina docet, oculis videre videamur, ut ostendatur, quo modo variae supputationes, quas fieri posse vix quisquam est imperitorum, qui eredat, efficiantur, ut studiorum ardor inſlammetur et investigandi amor ineitetur. E granditate exemplorum, qyui- bus uti licet magistro, discipuli intelligent animoque concipient vim disci- plinae et magnitudinem ingenii humani, quod ex puncto quodam terrae parvis et exiguis instrumentis accuratissime et summa subtilitate spatia tam immensa, ut mente vix comprehendantur, potest dimetiri.

Ilie mihi, quem exposui, mathesis purae usus ad vitae communis institutio- nem sufſicere videtur scholae, quae humanitatem sibi proposuit neque arithme- ticae aut geometriae magistros formare vult. Quae sola mente et cogita- tione contemplari possumus, ea ante ocnlos ponit novitateque oblectat et attentos tenet discipulos, suique ipsos ingenii virium et excellentiae conscios reddit atque ostendit, quam late pateat vis mathesis in universa hominum doetrina.

Physica et astronomia in gymnasiis occasionem maxime opportunam prae- bent ad mathesin adhibendam. Utriusque disciplinae pler umque adiutrix voca- tur ars mathematica, rectius fortasse doctrina propaedeutica habenda, quippe