qua neglecta neutra illarum aut ad artis praecepta revocari, aut mente penitus concipi possit. Physicorum autem elementa et adumbrationem quandam huius artis, brevemque totius mundi explanationem, vel compendium geographiae mathematicae et astronomiae, in gymnasiis nostris pro ea, quae nunc vulgo esse solet, hominum eruditione, tradenda esse, nemo est, opinor, qui in dubi- tationem vocaturus sit.
In cognitione rerum naturae novissimis temporibus tantum progressi sumus, tam multa, quae prius ignota fuerunt, invenimus, quaeque inventa sunt, tantam vim habent ad omnes vitae partes et ab inſima plebe, licet saepe sine iudicio, tam frequenter adhibentur, ut, si quis harum rerum inscius et rudis sit, is profecto ernditi nomen sibi vindicare non possit. Laetissimis incrementis florentes officinae omnis generis, melioribus machinis adhibitis novisque naturae viribus detectis, cogitatorum rerumque per naves vapore motas orbitasque ferreas auctum illud acceleratumque commercium, quod omnem ſere fidem excedit totamque vitam socialem immutare videtur, quin ipsa illa exigua ramenta sulphurata, ex quibus brevissimo temporis momento ignem stringendo elicimus, haec omnia tibi miraculo sunt, qui physicorum es ignarus. Causae omnium rerum, in quibus quotidie versaris, quae victum cultumque, unde commode vivere possis, suppeditant, te fugiunt, puerique interrogatio efficit, ut nescias, quo te Ferkas, magnoque cum pudore et maiore ctiam dedecore coactum te videas fateri, ignorare te ca, quae vel mediocriter eruditos homines didicisse oportet.
Non hebetioribus stimulis ad astronomiae elementa cognoscenda zmpelli mur, cuius quanta vis sit ad ingenium et sensus excolendos quis ignorat? Spectaculum coeli sideribus ornati, quod etiam rudes rusticosque homines vehementer commovet, eruditorum animos, qui lucida illa puncta mundos esse sciunt, qualis ille est, in quo nos versamur, sempiternis stabilibusque legibus eosdem cursus constantissime servantes, nonne erigat ad dei cogita- tionem? nonne rapiat in admirationem cogatque ad agnoscendam potentiam et magnitudinem creatoris sapientissimi? Non modo numerus et magnitudo horum mundorum immensaque eorum longinquitas in stuporem nos coniieit, sed magis constantia illa perpetua et aeterna eorum convenientia in cursibus


