Aufsatz 
Quae partem mathesis in gymnasiis docendae sunt?
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

revocata sub uno conspectu comprehendens, praeceptis uti discat. Etiam in arte per literas computandi exerceantur discipuli. Jubeantur ipsi quae- rere exempla, quibus adhibeantur normae illae, quae in universis valent, eademque reducere ad illas leges, quo magis mentem a sensihus sevocare consuescant. Ae fere necessarium videtur hac docendi ratione institui pue- riles mobilesque animos, ut in mathesis cognitione progrediantur. Namque eruditio mathematica animum sine intermissione attentum poscit; discipuli autem alacrioris ingenii, qui corporis sensibus plerumque nimium moventur, raro tantum omnes suas cogitationes in universas illas notiones per totam horam poterunt intendere. Languescent nec iam sequentur magistrum docen- tem. Si autem priora non satis perceperint, ne poterunt quiden posteriora intelligere, licet animi contentio sit vehementissima. Stomachari incipient ac studia deponent neque unquam quidquam proficient in mathematicis. Quod si legem communem ad singula exempla, quae facilius mente compre- henduntur, adhibere possunt, novam quandam ex eis, quae docentur, oble- ctationem capiunt, vitamque cum disciplina congruere et praeceptis ingenii subiectam esse videntes magnitudinem animi humani sentire incipiunt et hoc ipso progressu exeitari solent, ut novam illam viam acerrimo ardentissi- moque studio perscquantur. Aequationes simplices simplicibusque altiores amplam praebent occasionem artis logicae exercendae. In quibus quamquam varietas rationum reputandarum, quae satis multae saepe et implicatiores sunt, eo maiorem difſicultatem, quam civilis arithmeticae exempla, parare solet, quod ignotae quantitates cum notis, quae et ipsae maltiplici ratione inter se complicatae sunt, permixtae in calculis comparent, tamen quo difficiliores, eo etiam iucundiores earum solent esse solufiones. Atque hie inprimis, quum ad priores scholas discipuli non possint remitti, fre- quenti exercitatione, quae docentur, firmanda sunt. Omnino in arithme- tieae speciosae et algebrae elementis, quihus in omnihus fere mathesis par- tibus creberrime utimur, tirones ita exerceantur oportet, ut nulla denique in iis supersit difficultas. In geometria applicata, quum in artificio et machinis potissimum versetur, breviores esse possumus. Quo modo lineas rectas, angulos, figuras rectilineas, circulos in campo palis designemus et