— 20—
Gymnasia animi facultates excolere et erudire debent, ut iam saepe di- ctum est, neque usum potissimum spectant. Sed soli animo et literis vivere nequimus, aeqyue tenacibus, vel tenacioribus etiam vinculis ad corpus nostrum et ad res sumus adstricti. Non in segni quadam contemplatione vita degenda, Publica et privata negotia fortiter et impigre subeunda, non solum pro nostra, sed etiam pro civium salute labores suscipiendi.— Constat sane proxi- mos annos post gymnasiorum exercitia destinatos esse, quihus ad certum vitae genus formemur; verum si eandem illam humanitatem, quae in gymna- siis excolenda est, aeque bene et aeque celeriter nobis comparare licet ea materia, quam postero tempore ad vitam adhibere possimus, haee ceteris omnibus praeferenda, et talis institutio eo melior habenda erit, quo magis sine ullo eius consilii, quod nobis praecipue propositum est, detrimento ea docet, quae ad vitae usum converti possunt. Nulla est fortasse earum, qui. bus adolescentuli erudiri solent, disciplinarum, patrio tantum excepto ser- mone, qua facilius utrumque et humanitatem et usum consequamur, quam mathesi, cuius vis illa, quam habet ad animos excolendos, eo ipso, quod ad usum et vitam convertitur, maior fit atque efficacior. IIla vero clarissime ostendit, ut pari gressu iuxta se ferantur interior vita hominis et exte- rior, utque mutua vi se invicem contingant, et in quibus scholis hoc potis- simum studio discipuli erudiuntur, in iis summum illum locum ita tan- tum potest obtinere, ut semper advertantur ipsa institutionis ratione disci- pulorum animi, quam arcta et multiplex sit eius coniunctio cum vita homi- num. Verumtamen quamquam facile est hinc indicare, applicatam mathe- sin magnam habere vim ad erudiendos et excolendos adolescentulorum ani- mos, et merito eam hac de causa commendari Posse, nihilominus angustis illa finibus in gymnasiis nostris circumscribenda videtur. In his enim aliae disciplinae ea partim efficiunt, quae in illis scholis, quas polytechnicas dicunt, mathesi applicata consequuntur. Itaque si haec ars integra cum ceteris doetri- nis copiose tractaretur, non solum magna ex parte supervacanca, sed etiam, qunm temporis spatium, quod in scholis nostris consumitur, spectabimus, impedimenti loco potius habenda esset, quam emolumenti. Neque tamen prorsus illam e Gymnasiis expelli oportet. Nam quod arguunt nonnulli,


