— 19—
Quo modo tabulae logarithmicae a tironibus usurpandae sint, ex earum designatione ostendatur. Quod si exemplis illustrahis, ex rationibus usura- rum compositarum vel ex trigonometria depromptis, discipulum magis alli- cies et oblectabis.
Plarane, an haec tantum, quae enumeravi, arithmeticae capita satis angustis plerumque inelusus temporis ſinibus magister pertractare possit, ex jisdem pendet rationibus, quas supra, quum idem de geometria quaereretur, commemoravi. Si quid temporis supersit, in adumbranda variationum et combinationum et binomii doctrina id consumi, et sic huie mathesis parti in gymnasiis finis imponi potest.
Coniungatur autem ita institutio arithmetica diversis in scholis cum geo- metrica, ut paululum eam praegrediatur, quum saepius theoremata ex arithme- tiea ad explicandam geometriam petantur..
Mathesis purae, quas laudavi, partes si recte tractantur, sufficere videntur, quibus adolescentuli ad doctrinam universam erudiantur, quantum hac disci- plina fieri potest. Nam sicuti gymnasia doctrinam veterum linguarum, graecae et latinae, non receperunt, ut philologos efficerent, ita institutione arithme- tica et geometriea mathematicos facere nolunt, sed animos etiam ab hac parie exeolere. Nam etsi adulta aetate ne facillimam quidem demonstratio- nem ad ſinem perducere possint, qui nunc mathematicis imbuuntur, tamen huic institutioni perspicuitatem, diligentiam, subtilitatem, aciem, dexterita- tem, prudentiam debebunt, quibus res a mathematicis diversissimas recte dijudicabunt et tractabunt et in quotidiano vitac usu prae ceteris excellent. Quas enim animi virtutes ex illo studio nacti erimus, eas ad omnia negotia afferemus, quibusque ibi assueverimus praeceptis communibus, iis utemur quasi normis quibusdam et regulis in omnibus rebus, quascunque agemus, quamquam materia illa, unde has leges duximus, iam pridem nostra memoria exciderit.
Restat altera pars quaestionis nostrae, utrum in gymnasiis mathesis appli- cata, quam vocant, docenda sit, neene, et si docendam eam esse probayeri-
mus, quae partes eius tractandae sint.
3*


