Aufsatz 
Quae partem mathesis in gymnasiis docendae sunt?
Entstehung
Einzelbild herunterladen

in gymnasiis tractandae sunt et quac infra nominahuntur. His enim in scholis mathesis neque sua ipsius, neque usus causa docenda est; humanitati exco. lendae inservire eodemque intendere debet, quo linguae antiqune ceteraeque omnes gymnasiorum nostrorum doctrinac. Usque quaque discipuli magis quam disciplina respicienda, quae, quum immutabili sua via et constanti sta- bilique ratione procedat, nisi ad summum illud Propositum adducit, non est sequenda. Quam ob rem mathesis, in artis formam redacta, exhauriatur nequaquam necesse est. Quae partes nec tempus longius nec virium conten- tionem maiorem postulant, adolescentulorum vero animos maxime erudiunt, eae eligantur; non enim omnes aeque sunt feraces et uberes. Altior et sublimior mathesis facultatem quandam ingenii, ab oculorum consuetudine abducendi, poscit maiorem, quam iufenili actati tribnere possumus. Quam si disciplinis gymnasiorum adderemus, quamvis ardens illud esset studium, quam assidua opera, quam diuturnum tempus, quod in ea discipulus consumeret, minus, opinor, ingenio excolendo, aut certe non magis consuleremus, quam mathesi inferiore sapienter tractata et tradita. Aliae Praeterea literae, aeque graves ad animum erudiendum, institutionis ma- thematicae tempus in tam arctos terminos cogunt, ut in plerisque gym- nasiis partes eius sublimiores accurate et copiose doceri non pPossint, nisi nimia laborum magnitudine cum maximo ceterorum studiorum damno disci- pulum obruere velis. Si vero non plene et diligenter tractabuntur, non modo uon intelligentur nec perspicientur ab imperitis adolescentulis, sed etiam plus afferent detrimenti quam utilitatis. Discipuli enim, levi parumque sub- tili tantae doctrinae cognitione imbuti, aut inani tumebunt superbia et ad consuetudinem arrogantius iudicandi adducentur, aut rei ipsius praestantia Parum allecti, studium deponent et attentos animos simulantes alucinabuntur, quod, si mores spectas, fortasse perniciosius est, quam si alienis rebus in. eptiisque puerilibus condiscipulorum attenta studia turbarent. Hie et ubique lex illa servanda est, disciplina neve difſicilior sit, neve facilior; nentra enim explere Potest studia adolescentium. IIaec animi vires non intendit adeo, quoad fieri debet, ut exereitatione corroborentur; illa, quum nimium intendat et fatiget, nullum potest afferre fructum. Nam tiro licet omni ope