— 5—
noscendi studio deterreat. Res ipsa et usns iam dudum opinionem istam praeindicatam refellerunt, ad mathesin pereipiendam naturali quadam ingenii dexteritate opus esse; imo vero fere nulla videtur esse disciplina, cuius ele- menta, quum a consuetudine oculorum remota sint, tanta facilitate et volup- tate ab uninscniusque mente percipiantur, quam mathesis. Nam quae mathe- sis elementariae notionibus, quas a corporibus ipsis rernm animo et mente ad cogitatorum simplicitatem redactas habemus, respondent et ad oculos refe- runtur, ea ubique subiici, et cogitata, ut ita dicam, in conspectu iuventutis poni possunt. Qua ratione mirum in modum et perspicuitati disciplinne consulitur et attentio atqne studium discipulornm, qui ingenio suo, tam facile omnia intelligenti, in dies magis conſidunt, non modo tenentur, sed etiam adinvantur. Id quod Pestalozzi et qui auctoritatem eius sequuntur nova ae prorsus singulari via, et ratione huius doctrinae docendae satis iam et probaverunt et quotidie probant. Non plane eadem ceonditio est altiornm mathesis partinm, quamqquam in his quoque commune indicium popularisque intelligentia, dummodo gradatim progrediamur, sine multo labore et sudore pracceptorem sequentur.—
MHathesis, quac adolescentulis magistra est recte iudicandi et in dialectieae locum succedit, materiam et cecasionem ad cogitandi facultatem exercendam maxime idoneam praebet. Notiones enim mathematicae aretissime cireum- scriptis finibus inclusae, his ipsis, quas nonnulli impedimento esse putant, angustiis quam maxime valent ad formandos et erudiendos puerorum ani- mos. Namque discipuli propter hanc simplicem mathesis naturam, exelusis omnibus rationibus, quae extrinsecus petantur, uno in conspectu totam rem vident, certissimaque illa ratiocinandi via progredientes suo ingenio facile cognoscunt, utrum a rectis initiis profecti sint rectaque cursum teneant, an falsam sint ingressi aberrarintque, quum quilibet error nunquam non ad ineptum abeurdumque finem perducat..
Jam vero quum infinita mathematicorum diseiplina in gymnasiis eum
pulvisculo neque exhauriri queat, neque exbaurienda sit, quaeritur, quae
partes prae ceteris aptae sint ad iuventutem erudiendam. Integram materiem euiusvis disciplinae scholasticae ah omni parte ahsolvere, non est gymnasio-


